BCCCAP00000000000000000000548
DE B. MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE, th. 6, n. 319-320 259 «Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu» (1), et sic resultet iUe ab Augustino tantopere desideratus Christus totalis, cujus mater Virgo Maria praedicanda est (2). Ut autem doctrinam de mediatione Beatae Mariae Virginis compl,e– tam accipias, duplicem oportet considerationem statuere: unam, quae est certe fundamentalis, circa partes quas Beata Virgo Maria habuerit in generis humani redemptione et a peccati liberatione; aliam, quae est ejus corollarium, circa partes quas ipsa etiam habet in gratiarum distri– butione. Distingui enim oportet aeconomia acquisitionis gratiaruff ab ae– conomia dispensationis vel applicationis -earum, et clare exponere hanc mediationem tam in opere acquisitionis gratiarum quam in earumdem distributione seu dispensatione; ex hac duplici consideratione idea clara et distincta, immo et adaequata, resultabit istius quaestionis, quae in nostras maxime dies tantam acquisivit celebritatem. Attamen ut omnem aequivocationem removeas, scire debes quod si mediationem Beatae Mariae Virginis pro ipsius cooperatione ad opus Rect,emptionis intelligas, non nova, sed vetustissima, dicenda est haec doc– trina, utpote a tota retro Traditione christiana un~nimi voce proclama– ta; si autem eam sumas pro cooperatione in distributione omnium et singularum gratiarum, doctrina est rursus ab antiquitate christiana sal– tem implicite expressa, quae tamen nonnisi nostris in diebus, ope prae– cipue Sancti Alphonsi et Beati, Grignon de Montfort, maximo zelo ardentique conatu exploratur. Hanc igitur quaestionem dividendam censemus in duas partes, in quibus distincte agemus: a) De cooperat'ione Beatae Mariae Virginis ad opus Redemptio– nis, et b) De ejus cooperatione ad distributionem gratiarum. ART. I De cooperatione Beatae Mariae Virginis ad opus Redemptionis in ordine ad acquisitionem gratiarum THESIS 6.ª: Beata Virgo Maria, utpote Christi operi associata tamquam nova Eva, vere mediatrix dicenda est quia in sua vita non tantum remote, verum etiam proxime ad opus nostrae redemptionis cooperata est. 3i!0. Connexio materiae.- Ex tractatu de Verbo Incarnato aliqua pmelibantes, dicendum est quod ad rationem mediationis duo requiran– tur: esse scilicet medium inter duo extrema: <<Mediator enim unius non est» (3) et officium exercere ipsa extrema conjungendi. (1) Ad Gal., 3, 28. (2) STUs. AUGUSTINUS, Tract. 21 in Joan, n. 8; PL., 35, 1568. (3) Ad Gal., 3, 20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz