BCCCAP00000000000000000000548
258 DE BEl\.TISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 318-319 In his verbis non tantum factum meriti de congruo affirmatur, sed etiam ejus fundamentum: sanctitas nempe, conjunctio cum Christo, conformitas cum voluntate divina; et ratio, quam Romanus Pontifex adducit, est associatio Beatae Virginis ad opus humanae salutis; sequi– tur proinde Beatam Virginem Mariam, sua merita atque opera Deo offerendo, simulque Christum suum Filium compatiendo, ad nostram salutem cooperatam fuisse; Deus enim actus suos meritorios acceptavit, atque intuitu ipsorum gratiam et salutem hominibus largitus est. Verum est quod non omnes theologi hanc nostram sententiam ad– mittunt. eo quod, juxta ipsos, verbum promeret intelligendum sit lato sensu, ita ut ídem sit ac impetrare, obtinere. At immerito, nam idem vocabulum «promeret» «promeruit» non potest eamdem significationem non habere in eadem pericope sermonis, eo vel magis quod summus Pontifex alludit expresse ad theologos qui hanc terminologiam de con– gruo, de condigno adhibere solent. Unde tempus praesens promeret pro praeterito intelligendum est, non aliter ac si ageretur de quodam prae– senti historico. Vides igitur quantum praestet Beata Virgo Maria super omnes alias sanctas, qui non possunt aliis mereri de congruo nisi primam gratiam; Beata Virgo Maria, e contra, potuit mereri, etsi tantum de congruo, omnes gratias, et quidem pro omnibus omnino hominibus .(:2.'6). CAPUT V DE BEATAE MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE 319. Connexio materiae.-Postquam ipsum facturo maternitatis Bea– tae Mariae Virginis -erga omnes homines investigaverimus, consid-eran– dum restat quomodo munus illud opere -exsequatur; matris enim pro– prium est (si infimi gradus creaturas excipias), non modo filias procreare, sed et illos sustentar-e et victum quotidianum ipsis procurare. Pari igi– tur modo Beata Virgo Maria, quae mat,er dicitur et est omnium omnino hominum, debet vitam eorum spiritualem novis gratiarum incrementis atque successivis accessionibus et sustentare et ad fin-em usque consum– mare. Aliis verbis, quae fecit Beata Virgo Maria cum Jesu ejus Primbgenito, eadem c-ensenda est cum iis, quos in filias adoptavit, facere: quae gessit cum capite, gerer-e etiam debet cum membris usque dum Christus effor– m-etur in ipsis et illucescat dies in qua vera sint illa apostoli desideria: (26) NUEL CUERVO. La gracia, el mérito de Maria, in CienTom., 57 (1938), 87, 204, 508; 57 (1939), 305-337; L. DI FoNzo, B. Virgo de congruo, ut ajunt, pro– meret nobis quae Christus de condigno promeruit, in Mar., 1 (1939), 418- 459, uhi copiosam invenies bihliographiam. Nunc quaeritur ínter theologos utrum meritum Mariae fuerlt non tantum de congruo, verum et!am aliquo modo de condigno; et sunt multi, aliis ta– men contradicentibus, qui hoc ultimum affirmant; uti patet, condignitas Mariae affirmatur inferior condignitati meritorum Christ! eique semper subordinata. Cfr. SThS., op, cit., n. 183; CUERVO, La gracia y el mérito de María en su cooperación a la causa de nuestra salud, in CiencTom., 57 (1938) loe. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz