BCCCAP00000000000000000000548

DE l\lATERNITATE SPIRITUALI, th. 5, n. 317-318 257 mas omnium christifidelium commendabat; tandem ab ejus latere per– cusso sanguis e.t aqua effluunt quae Ecclesiam significant ejus Sponsam sine macula et sacramenta Novi Testamenti omnibus hominibus vitam irrigantia. Nunc age, si in illo instanti omnia sunt communia, omnia publica, omnia pro omnibus, cur verba illa: «Ecce mater tua, Ecce Filius tuus», ad solam Mariam et Joannem referri debeant? ... Estne Sacerdoti qua tali proprium in illo solemni instanti, in quo victimam offert, ad curam suae matris temporalem mentem et animam distrahere? ... Nonne illam attentionem temporalem debuisset Christus privatim anteponere, an– tequam scilicet veniret ad passionem, maxime si consideres passionem €t mortem Christi non fuisse accidentalem, sed ab ipso plane praevisam et libere omnino acceptatam? ... Tune igitur promulgavit Christus spiritualem Beatae Mariae Vir– ginis maternitatem, quando omnia alia in animo habuit solemniter promulgandi; tune suam dignitatem regiam tribus linguis sculptam om– nibus pateft>cerat; veniam omnibus peccatoribus obtinuerat, Ecclesiam fundaverat, sacramenta instituerat, suam denique immensam carita– tem jam satis ostenderat; antequam tamen Novi Foederis Testamentum clausum foret, unum restabat, unum tantum operi Redcmptionis adhuc deerat, et tandem maternitatern Virginis Mariae omnibus declaravit: <<Ecce mater tua.» <<Ecce filius tuus.» Qui seipsum totum nobis dederat, et suam matrem dare dignatus est; hoc donum, utpote omnium carius, in ultima sui testamenti clau– sula et dispositione scriptum fuit, non quidem atramento, quod delebile est, sed ipso Spiritu Sancto, qui una cum Patre regnat in saecula _(24). 318. Scholion.-Paucis inquirendum est de natura meriti quo Beata Virgo Maria ad nostram salutem et vitam cooperata est, an scilicet fue– rit de condigno, an tantum de congruo. Porro, principium generale, quod debet semper prae oculis haberi, est hujusmodi: Quod Beata Virgo Maria nobis meruerit de congruo id ipsum quod meruit nobis Christus de condigno. Jamvero Christus nobis merui.t de condigno salutem, vitam, gratiam. Ergo id ipsum nobis me– ruit de congruo Beata Virgo Maria. Sciendum igitur est quod, cum Christus ;l'uerit caput totius generis humani, merita ipsius sese habebant ad nos, membra, sicut merita justi sese habent relate ad ipsummet; in hoc enim maxima adest differentia Christum inter et alias homines sanctos; sancti, et qui in gratia sancti– ficanti justi sunt constituti, pro ipsis tantum de condigno merentur; pro aliis vero, nonnisi de congruo. Christus, e contra, non sibi soli, sed etiam nobis, meruit de condigno gratiam et salutem aeternam, sicut in Tractatu de Verbo Incarnato statuitur. Nunc autem, Beatam Virginem Mariam id ipsum de congruo nobis meruisse, non ut probabile, sed etiam ut omnino certum tenendum est; categorica sunt hac in re verba Sti. Pii X: «Quoniam universis sanctitate praestat (Maria) conjunctioneque cum Christo, atque a Christo adscita in humanae salutis opus, de congruo, ut ajunt, promeret nobis quae Christus de condigno promeruit» .(25). (24) «Bonum testamentum, non pecuniae, sed vitae, quod non atramento scribi– tur. sed Spiritu Dei vivi». STUS. AMBROSIUS, in Le., lib. 10, n. 130 ad verba: «Ecce mater tua». (25) Encycl. Ad diem illum; cfr. BITTREMIEUX, De congruo promeruit nobis B. Virgo quae Christus de condigno promeruit, in EphTheoLov., 8 (1931); MA- MAN. THEOL. DOGM.-III.-18

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz