BCCCAP00000000000000000000548
256 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 5, n. 315-317 Deinde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit disci– pulus in sua» (21). 316. Sensus littera¡is.--Et obvius istius loci hic esse videtur: no– lens Jesus suam matrem in hunc mundum relinquere omni humano au– xilio destitutam, eam his verbis Joanni commendavit, ut iste victum caeteraque hujusmodi quae ad vitam sunt necessaria, Mariae procura– ret. Et ex illa hora accepit discipulus in sua, id est, in suam domum, vel apud se, uti legitur in Syro. Similiter ex illa hora Maria accepit Joannem in filium, ita ut eos– dem affectus, quos in filios habere solent matres, haberet et Maria res– pectu Joannis. 317. Sensus spiritualis.-Praeter hanc interpretationem litteralem adest et alia hujus loci interpretatio quae neque minus conformior ne– que Patribus minus consentanea demonstratur; sE-cundum ipsam, id quod juxta crucem peragitur, non est aliquid domesticum, quod scili– ·cet ad Mariam et Joannem tantummodo spectet, sed aliquid publicum, limites rei domesticae omnino trascendens; ac proinde cum Jesus Ma– riam traderet in matrem discípulo Joanni, omnibus christifidelibus in matrem tradebat quia Joannes omnes repraesentabat: «In Joanne in– telligimus omnes quorum Beata Virgo per dilectionem facta est ma– ter» (22). Unum sufficiat documentum recitare, quod certe pro multis valet, quandoquidem ad sensum Ecclesiae perpetuum appellet: Leo XIII in Encyclica «Adjutricem populi christiani» haec scribens: «Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculen– ter proditur, quod moriens matrem ille suam Joanni discípulo matrem voluit relictam testamento memori: Ecce filius tuus. In Joanne autem ,quod perpetuo sensit Ecclesia, designavit Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi fide adhaeserunt» (23). Nec inutilem censemus rationem exegeticam istius interpretationis paucis saltem verbis delineare, ut fides nostra magis ac magis robo– Tetur. Porro, nemini potest esse dubium quod instans illud in quo Chris– tus in Cruce pendebat, omnium vitae suae fore sanctissimum ac pro sa– lute generis humani fecundissimum; certe in illo instanti Christus sa– lutem mundi adlaborabat; gratiae receptaculum, omnibus usque ad consummationem saeculi profundendum, conficiebat; non in uno, sed in omnes tune cogitabat Christus; quando veniam a Deo Patre instan– ter supplicabatur, non tantum pro crucifixoribus illic praesentibus, sed pro omnibus ubicumque persecutoribus flagitabat; quando latroni re– missionem peccatorum, immo et regni caelorum consecutionem promit– tebat, non profecto illi soli, sed et omnibus poenitentibus eadem pro– mittebat; quando animam suam in manus Domini commendabat, ani- (21) (22) •.(23) Joan., 19, 26-27; cfr. de hac quaestione R. RABANos, La maternidad espi– ritual de 'María en eL Protoevangelio y en San Juan, in EstMar., 7 (1948), 35-50; BovEa, wMufer, he ahí a tu hifo»; Maternidad de María para con todos los hombres, según San Juan, 19, 26-27, in EstEcl., 1 (1922), 5-18; BovER, «Mulier, ecce filius tuus». Spiritualis et universalis B. Virginis ma– ternitas ex verbis Ghristi morientis demonstrata, in VerDom., 4 (1924), 225- 231, et etiam in EstBlbl., 2 (1942), 627-646; I. LEAL, Beata Virgo omnium spiritualis mater ex Joan., 19, 26-27, in VerDom., 27 (1949), 65-73. STUS. BERNARDINUS SENENSIS, apud LEPICIER, op. cit., pag. 370. LEo XIII, Encycl. Adfutricem populi christiani, 1895, ASS., 28, 130; confer p!ura testimonia apud TERRIEN, op. cit., 2, lib. 4; LEPICIER, OP. cit., pag. 372
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz