BCCCAP00000000000000000000548
254 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 5, n. 313-314 Stus. Laurentius a Brundusio: «O fiat, o fiat! Quanti momenti est hoc Virginis «fiat». Nam ad hoc Verbum caro factum csfa (12). Nec mirum, nam ut habet Stus. Thomas, Beata Virgo Maria totum mundum in illo instanti repraesentabat et loco humanitatis consensum darn vel renuere debebat: «Respondeo dicendum quod congruum fuit Beatae Virgini annun– tiari quod esset Christum concepiura... ; quarto, ut ostenderetur esse quod– dam spirituale matrimonium ínter Filium Dei et humanam naturam; et ideo per annuntialionem exspectaoatur consensus Virginis loco to– tius humanae naturae» (13). Stus. Laurentius a Brundusio: «Sic fieri consuevit ut, cum duo regna alternis odiis invicem dissident, contractis matrimoniis hinc inde ínter príncipes, concilientur» ( 14). Beata igitur Virgo Maria, Incarnationi Verbi in suo utero consen– tiendo, vitam nobis spiritualem communicabat, quippe de ejus substan– tia me tune efformabatur qui nos regerncrare et vivificare debebat. 314. Explicatio istius FIAT.-At sedulo notari debet sensus illius FIAT quo Beata Virgo Maria sumn Angelo consensum praestitit; quip– pe in illo negotio non tantum agebatur de Incarnatione, sed de procu– ratione salutis toti generi humano; id est, Angelus postulabat consen– sum Beatae Mariae Virginis non tantum ut esset mater Verbi incarnan– di, sed ut esset mater Verbi Salvatoris, quapropter cooperari debebat ad opus salvationis generis humani, quod per Incarnationem inciperet et per mortero in Cruce consummaretur. Aliis verbis, id quod Mariam ínter et Angelum tractatur, non est ali– quid privatum, sed publicum, aliquid scilicet quod transcendit ipsam Mariam qua Matrem Dei; agitur enim de salute, de reparatione huma– nitatis in tota sua amplitudine et extensione (15). In re tanti momenti necesse est aliquantulum immorari, nam, si res bene consideretur, jam nihil aliud esset necessarium ut Maria esset ma– ter nostra praeter consensum in annuntiatione adhibitum. Hanc maternitatem spiritualem Beatae Mariae Virginis in consensu praestito ad opus Christi Salvatoris Patres et Theologi et recentiores Romani Pontífices pluribus modis illustrant; sufficiant praeclarissima testimonia Leonis XIII et Sti. Pii X et Pii XII. Leo XIII in sua Encyclica <<Fidentem piumque» dicit Beatam Virgi– nem Mariam nostram salutem causasse quando consensum praestitit Deo, angelo mediante: «Nempe ipsa ad homines in sempiternum mentes exitium Servato– rem adduxit, jam tum scilicet cum pacifici sacramenti nuntium, ab an– gelo in terras allatum, admirabili assensu, loco humanae naturae, ex– cepit; ipsa est de qua natus est Jesus, vera scilicet ejus Mater, ob eam– que causam digna et. peraccepta ad mediatorem mediatrix)) (16). (12) (13) (14) (15) (16) Mariale, pag. 109. III, q. 30; cfr. in III Sent., dist. 3, q. 3, a. 1, sol. l. !bid. Cfr. omnino BAINVEL, Marie, Mere de ¡;¡race, pag. 16; cfr. BASILIO DE SAN PABLO La divina Maternidad es intrínsecamente soteriológica, in EstMar., 8 ( 1950), 257-298; BovER, Nuevas precisiones sobre el concepto esencial lle l:1 Mediación de Maria in EstEcl., 23 (1949), 5-17; IDEM, Deiparae consen– sus, correilemptionis ác mediationis fundamentum (Matriti, 1942); ALAS• TRUEY, op. cit., pag. 541 sqs.; SThS., loe. cit., n. 165-172. LEO XIII, Encycl. Fidentem piumque, 20 sept. 1896, AAS, 29. 206.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz