BCCCAP00000000000000000000548

252 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 5, n. 312 Deo frueretur, et ejus gloria sine omni corruptione et mutabilitate ali– quarido potiretur. Hoc tam gra1ide bonum naturam statim in primis ho– minibus perdidit, et in hujus mundi miserias infelix et praeceps ruit, dehinc in aeternas miserias decursu vitae labentis articulo multo in– felicius rilitura. Transierunt multa saecula et damnationis istius im– manitas super omnes filias hominum semper est in deterius roborata. Nee enim summi Dei sapiEntia ullam in massa creationis humanae viam constituit, per quam, ut disposuerat, in mundum veniens tam luctuosae perdiiioni subveniret, donec ad istam, de qua loquimur, Virginem ven– i'um esset. Sed haec mox... tanta omnis boni virtute aeque constantia perfecte resplenduit, ut eam ipsa sapientia Dei, uti a saeculis prae– destinaverat, vere dignam judicaret ( 3). Constat igitur quod Beata Vügo Maria meruerit Matrem ess,e Sal– vatoris; quod tamen ita intelligere d-ebes ut nullam gratuitati Incar– nationis afferas injuriam; cum Incarnatio sit principium omnis m-eriti (et principium meriti, ut fert axioma theologicum, non cadat sub m€– rito), evidens est quod merita Beatae Maria-e Virginis Incarnationem simpliciter nullatenus promereri potuerint, et praeterea unio hypostati– ca sit opus quoddam valoris infiniti et merita Beatae Virginis Mariae nonnisi finita et limitata. At quis dubitare umquam poterit Beatam Virginem Mariam non meruisse aliquas Incarnationis circumstantias, puta ejus accelerationem? ... Dicitur -enim de Daniele quod propter ip– sius desideria abbreviatum fuit tempus Messiae (4). Saepissime dicunt Patres adventum Christi acceleratum fuiss,e propter ardentissima vota sanctorum; si igitur Sanctis id concessum fuit, cur de Maria, qua-e semper pie ac devote orationi incubuerit, dubitabis? Meruit igitur Virgo Maria accelerationem Incarnationis; meruit d-eniqu"' quod Incarnatio per ipsam fieret, saltem hoc sensu quat-enus sapientiae et bonitati di– vinae quam maxime conveniens erat ut, praesupposita Incarnationis ordinatione, -ex virgine matre virtutibus praedita nasceretur, qualis fuit ornata Beata Virgo Maria, simulque quatenus sanctitati ac puritati Bea– tae Mariae alium filium non dec-ebat hab-ere nisi Filium Unigenitum. qui est in sinu Patris. Ad rem Stus Thomas: «Beata Virgo non meruit Incarnationem, sed praesupposit'a Incarnatione, meruit quod per eam fieret, non quidem merito de condigno, sed merito congrui, in quantum decebat quod ma– ter Dei esset purissima et perfectissima Virgo» (5). Sic €tiam Bittr-emieux: «Porro, quod Maria promeruit Incarnatio– nem quoad circumstantiam accelerationis e,xtra dubium est·, et ab om– nibus tenetur. Et ratio est quia et justis Veferis Testamenti hoc non! denegatur; quare et Mariae non est denegandum» (6). (3) EADMERUS, De excellent. B. v. M., PL., 159, 574. (4) Dn., 9, 23. (5) STUS. THOMAS, in III Sent., dist. 4, q. 3, a. 1, ad 6. (6) BITTREMIEUX, op. cit., pag. 25.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz