BCCCAP00000000000000000000548

DE MATERNITATE SPIRITUALI, th. 5, n. 310-311 249, catholici; sic Nativitatem Virginis Mariaie considerant Patres ut exor– dium nostrae salutis, ut principium nostrae novae vitae. <<Quando nata est Virgo sanctissima, tune illuminatus est mundus» (15). «Dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimur nos nostrum ce– lebrare principium,, Generatio enim Christi origo est populi christiani~ natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocato– rum ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii tempore successione distinc– ti, universa tamen summa fidelium, fonte arta baptisma,tis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscítati, in ascensione ad dexteram Patris collocati, ita cum ipso sunt in hac nativitate con– geniti (16). Quapropter merito Stus. Pius X in Encyclica Ad diem illum laetis– simum dicere potuit: «Ita ut Salvatorem habens in utero Maria, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum vita continebat vita Salvatoris. Universi ergo, quotquot cum Christo conjungimur, quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus, de Mariae utero egressi sumus, tamquam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde spirituali quidem ratione ac mystica, et Mariae filii dicimur, et Ipsa nostrum omnium mater est» (17). 311. In quo consistat influxus Mariae in nostra vita spirituali.-Ut autem hanc spiritualem Beatae Mariae Virginis maternitatem plenius intelligamus, declarare oportet in quo consistat influxus ipsius in nos– tra nova vita quam per ipsam habuimus; quippe ad rationem matris pertinet ut aliquid conferat ad illum cujus mater dicitur. Nunc autem, quia de spirituali maternitate fit sermo, necesse est ut influxus ille ad vitani quoque s;iri:,'.1lem hominum spectet. Recolenda sunt in praesenti ea omnia quae ad universalitatem pec– cati originalis et consequentEr ad vitae spiritualis privationem dicunt relationem. Genus humanum, peccante Adamo, etsi corpore vivum, erat. tamen spiritualiter mortuum, utpote gratia sanctificanti semel pro sem– per privatum; homines, quos per generationem naturalem Adamus fi– lias Dei efficere debebat, Deo mortui et filii irae nascebuntur; quare per– acquisitionem novae vitae, pEr spiritualem dico in Christo regenera– tionem filii Dei constituí debebant. Nunc autem, Beata Virgo Maria multiplici ex capite ad nostram co– op€rabatur spiritualem nativitatem: «Quod Eva tristis abstulit, tu reddis almo germine», canit ovanter Ecclesia (18). «Tu genus humanum aeternitatis gloria nudatum, per beatae fe– cundidatis tuae virgineum partum, in pristinum statum reduxisti ... Per (15) STUS. ANSELMUS, PL., 158, 926. (16) PL., 54. 213. (17) Ad diem illmn, 2 feb. 1904; ASS., 36, 452 sqs. (18) Offic. Div. B. M. Virginls, ad Laudes Hymnus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz