BCCCAP00000000000000000000548
248 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 5, n. 308-310 ciliavit funestissimam qua redacti sumus ad mortero; ista, nova etiam mediatrix, veram Dei amicitiam nobis conciliet. Sicut igitur amicitia illa Evam convertit in matrero omnium morienfium, ita amicitia haec divina Mariam convertat in matrero omnium viventium. In opere igi– tur Redemptionis Maria, per quam habemus vitam-Jesum Christum Salvatorem nostrum-, esse ct,ebet mater omnium qui in Christo ad vitam spiritualem nascuntur. De hac igitur maternitate spirituali Beatae Mariae Virginis agen– dum nobis est in praesenti, de qua, uti patet, accurata esse debet in– vestigatio ne ea quae falsa sunt, recta judices, vel quae vera, leviter spernas; nihil enim tuae pietati perniciosius quam falsum fundamen– tum, nihilque decori Beatae Mariae Virginis magis nocivum quam suo– rum attributorum injusta diminutio; ut denique et pietatem cordis augeas et veritatem l'ei non diminuas, ea quae dicenda arripimus, at– tenta mente considera. 309. Confirmantur superius dicta ex vaticinio Gen., 3, 15: Spiritua– lem Beatae Maria€ Virginis maternitatem videas jam in primo vaticinio annuntiatam: «Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus.» Quaestiones exegeticas pro Schola Sacrae Scripturae praetermitten– tes, breviter dicemus serpentem cum Eva colloquentem alium non esse nisi diabolum forma animali vestitum; semen autEm ipsius totam col– lectionem repraesentare eo.rum qui propter spiritualem consanguinita– tem cum diabolo merito semen diaboli dicuntur; ex alía parte mulier praeannuntiatur cum diabolo praeliatura, Maria scilicet, cujus semen primario et principaliter est Christus qui conteret caput serpetis. At sicut semen diaboli tata collectio pessimorum hominum est, ita oportet ut semen mulieris totam collectionem significet eorum qui cum Christo capite victoriam reportent de ipso _(13). Si ita res s€ habet, dicendum est quod in hoc vaticinio duplex asse– ratur Beatae Mariae Virginis maternitas, naturalis videlicet erga Chris– tum per veram et stricte dictam generationem habitura, et maternitas gratiae erga alios homines, qui pGr gratiam novam nativitatem sint accepturi juxta illud: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sanc– to, non potest introire in regnum Dei» .(14). 310. Explicatio terminorum.- Hoc nomen <<mater» non unam, sed multiplicem acquisivit in usu loquendi significationem; aliquando enim illa dicitur mater quae talem erga aliquem adhibuit curam et sollicitu– dinem ut vere eo nomine digna sit; aliquando vero illa dicitur quae alium in filium adoptavit... ; sensu autem proprio et non metaphorico illa dicitur et est mater quae per veram generationem vitam nobis conimunicavit. Nunc autem, per Beatam Virginem Mariam vitam spiritualem nos accepimus. Ergo sensu quodam spirituali mater nostra dici debet. Hanc maternitatem pluribus modis illustrant Patres scriptoresque (13) Cfr. TERRIEN, op. cit., p. 2, pag. 26 sqs. (14) Joan., 3, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz