BCCCAP00000000000000000000548

246 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 5, n. 308 «Hoc opus nosirae salutis Ordo depoposcerat Multijormis proditoris Ars ut artem j alleret Et medelam jerret inde Hostis une/e laeserat-:, (3). Haec est illa pulcherrima aeconomia quae jam in primo Messiae oraculo satis superque apparet, quaeque nihil aliud est nisi qua-edam recirculatio contra Satanam eorum omnium quae ipse Satanas contra Deum et homines machinatus fuerat, ita ut ea omnia quae me molitus erat in ruinam et lapsum primi hominis, miro modo contra ipsum rever– terentur; opus enim Redemptionis opus est divinae aemulationis, in quo D.f:'us, ut diaboli superbiam atque audaciam retunderet, ipsissima arma quae nostrae ruinae inservif,rant, convertit ad vitam. «Deus, ait Tertullianus, imaginem et similitudinern suarn a diabolo captarn aemula operatione recuperavit» ( 4). Aemulationis enim proprium est ut iisdem viribus quibus adver– sarius utitur ad victoriam, ei causes ruinam, ita ut ea omnia quae me ad tuam ruinam disposuerat, ad ipsius cladem ac perditionem tua opera concurrant. Nunc aut,em, hanc divinam aemulationem in opere Redemptionis exstitisse, apud omnes in confesso est; nihil invenitur clarius, nihil evi– dentius, sicut ex textibus jam allatis et rursus afferendis luce clarius apparet. Sic Sanctus Justinus: «Filium Dei intelligimus ex virgine hominern esse jactum, ut qua via initium arta a serpente inobedieni'ia accepit, eadem (via) et liberationem acciperet. Eva enim cum virgo esset et incorrupta, sermone serpentis concepto, inobedientiam et mortern pe– perit. Maria autem virgo cum jidem et gaudium percepisset, nuntianti angelo... respondit: Fíat mihi secundum verbum tiwrn» (5). Stus. Irenaeus: «Quemadmodum Eva ... inobediens jacta, et sibi et universo generi humano causa jacta est mortis: sic et Maria habens praedestinatum virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et universo generi humano causa jacta est salutis ... Evae inobedientiae nodus so– lutionem accepit per obedientiam Mariae. Quod enim alligavit virgo Eva per incredulitatem, hoc -pirgo Maria solvit per jidem» (6). Sic etiam Tertullianus: «In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedijicatoriurn mortis; in virginern aeque introducendum erat Dei Verbum exstructorium vitae ... Crediderat Eva serpenti. credidit Ma– ria Gabrieli. Quod illa credendo deliquit, haec credendo delevit» (7). Sic: Stus. Petrus Chrysologus: «Audistis agi (in Annuntiatione) ut (3) Hymnus Pange lingua. (4) TERTULLIANUS, De carne Christi, c. 17; Journel, 224. (5) Dialog. cum Triphone, PG .• 6, 709-712; Journel, 141. (6) Adv. haer., 3, 22, 4; Journel, 224. (7) De carne Christi, 17; Journel, 358.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz