BCCCAP00000000000000000000548

244 VE BEATISSilVI.A VIRGINE MARIA, th. 4, n. 306-307 Ratione theologica.- Femina, quae aliquem concipit et parit, istius mater dicitur et est. Atqui Beata Virgo Maria vere concepit et peperit Deum. Ergo ejus vere dicitur et est mater. Aliis verbis, subjectum generationis non est natura, sed persona (nemo enim dicit umquam: mat,er alicujru; naturae, sed potius mater alicujus personae). Jamvero suppositum a Maria generatum est per– sona divina. Ergo Maria vere dicitur et est mater Dei. Ut autem hanc rationem theologicam recte intelligas, necesse est ut scias quo tempore unio hypostatica fuerit peracta; porro in uno indi– visibili instanti locum habuerunt et conceptio et infusio animae ratio– nalis et assumptio naturae humanae ad divinam personam, ita ut nul– lum fuerit instans in quo id quod concepit Beata Virgo Maria, sevara– tum foret a persona Verbi. «Firmissime tene, ait Stus. Augustinus, et nullatenus dubites carnem Christi non fuisse conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo» (14). Id etiam declarat Stus. Joannes Damascenus his verbis: <<Simul at– que caro exstitit, simul Dei Verbi caro, simul caro animata, rationis particeps, et intelligentiae. Qua fit, ut non hominem deitate donatum, sed Deum hominem fact1l1n dicamus» (15). Licet igitur actio Beatae Mariae Virginis ad productionem tantum naturae humanae concurrerit, dici debet mater Dei, quia concurrit ad productionem naturae quae hic et nunc propria est personae Verbi. «Beata Virgo, ait Stus. Thomas, dicitur Mater Dei, non quia sit ma– ter divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem et humanitatem est mater secundum hmnanitatem» _(16). 307. Scholion: De modo quo Christus conce»tus fuerit.- Cum con– ceptio alicujus duplex supponat principium, activum videlicet et pas– sivum, paucis verbis exponendum est quid circa conceptionem Verbi in utero Virginis Mariae fides cat)J.olica doceat. Porro, ex parte principii passivi nihil speciale dicendum est; Maria enim de sua substantia, eam subministravit materiam quam ad proUs ge– nerationem afferre solent aliae matres: ovulum, dico, femineum, quod vi et virtute seminis paterni foecundatur, quo et organizatur et nascitur novus horno. Quare vides quanti facienda sit singularis illa opinio aliquorum ve– terum dicentium corpus Christi efformatum fuisse ex materia quadam corporis Adae peccato originali non infecta, quae ab uno ad alium usque ad Mariam fuisset transmissa. Ex parte principii activi, notabilis est et prorsus singularis differen– tia, quae in sacra Scriptura ita refertur: <<Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei» (17). Tota igitur SSma. Trinitas principium fuit activum conceptionis Christi, et si per appropriationem loqui .fas est, ipse Spiritus Sanctus; (14) (15) (16) {17) STUS, AUGUSTINUS, apud LEPICIER, op, cit., pag, 51:. De fide orth.., 3, 2; PG., 94, 985-988. STUS, THOMAS, III, q, 35, a. 4, ad 2; Compend th.eol., 222; cfr. CAMPANA, op, cit., lib. 1, p, 1, q. 1, c. 1, a. 2, n. 8. Le., 1, 35.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz