BCCCAP00000000000000000000548

DE B. VIRGINIS MARIAE MATERNITATE, th. 4, n. 306 243 Sed nondum satis, nam in Sacra Scriptura saepissime dicitur quod Maria sit Mater Jesu: «Nuptiae factae sunt in Cana Galileae et erat mater Jesu ibi» (7). «Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus» (8). Nunc autem, Jesus ille, quem gBnuit Maria, est illud quod «in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (9); Maria igitur vere dicitur et est Mater Dei. «Licet non inveniatur expresse in Scriptura dictum, quod beata Virgo sit mater Dei, invenitur tamen expresse in Scriptura, quod Jesus Chris– tus est verus Deus ... et quod beata Virgo est mater Jesu Christi... Unde sequitur ex necessitate ex verbis Scripturae, quod sit Mater Dei» (10). Ex Traditione.-Necesse non est hoc argumentum multis evolvere; sufficiat unanimis christifidelium consensus ante Concilium Ephesinum manifestatus contra haereticum Nestorium. «Campería namque, scribebat Stus. Cyrillus Alexandrinus ad suum amicum Acacium, aeternae memoriae episcopum. Athanasium sae1Jius illam Deiparam appellare; atque etiam beatos Patres nostras Theophi– lum, Basilium, Gregorium, Atticum, et alias praeterea non paucos, qui per tempora vixerunt, sanctas episcopos. ... Denique nema, opinar, ex orthodoxorum numero illam Deivaram nominare dubitavit quandoqui– dem verum est Emmanuelem Deum esse» (11). Et quis ignorat perturbationem popularem jam in primo sermone habitam, quando Anasthasius Nestorii familiaris, contra maternitatem Mariae pronuntiavit? «Tune odibilis factus est apud omnes imvius Nes– torius propter typhum et malam fidem» (12). Quare mirari nos non debet id quod, teste Sto. Cyrillo, in damna– tione accidit Nestorii: «Ut autem auditum est, scribebat ipse ad populum clerumque ale– xandrinum, illum blasphemiarum auctorem sua dignitate privatum esse, orrines una voce sanct'am synodum laudare, Deumque glorificare coeverunt, quoniam fidei hostis concidisset. Nos quoque, ubi primmn ex ecclesia egressi sumus, cum facibus et toedis usque ad diversori11m deduxerunt; erat enim vespera; multaque passim laetitia, multa etiam luminaria accensa, ita ut nonnullae quoque mulieres thuribula gestan– tes, antecederant nos» ( 13). (7) (8) (9) (10) (11) (12) (13) Joan., 2, l. Joan., 19, 25. Joan., 1, l. III, q. 35, a. 4, ad l. STUs. CYRILLUS ALEX., PG., 77, 97. Hist. Eccl., ex Theophane, PG., 108, 1225; cfr. BovEn, Cómo conciben ros Santos Padres el misterio de la divina maternidad, in EstMar., 8 (1949), 185-256. STUS. CYRILLUS ALEX., PG., 77, 138; cfr. STUS. IGNATIUS, ad, Eph., 7, 2; Jou1nel, 39; STUS. IRENAEUS, Adv. haer., lib. 3, c. 16, n. 2; TERTULLIANUS, De praescrip. haer., 13; Journel, 190; OnrGENEs, in Le., 7, 8, 9; STUs. GnEGonrus, NACIANCENUS : «Si quis sanctam Mariam Deiparam esse non credit, extra divinitatem est». Epist. 101; Journel, 1017; cfr. JosÉ HERE– DIA, La maternidad de la Virgen María en el Concilio de E/eso, in CienTom., 46 (1932), 160-176.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz