BCCCAP00000000000000000000548

242 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 4, n. 303-306 matrLs efformatur, quodque neces.sarium omnino est ad cuju.slibet filii g€nerationem; producitur in organo mulieris sic dicto ovario, et per tubos correspondentes in uterum decidit, in quo, gen€ratim et ordina– rio, fit foecundatio; tune enim duo elementa commiscentur ad novum homin€m generandum. 304. Adversarii.-Quapropter hujus veritatis adversarius est Valenti– nus, secundum quem corpus Christi esset de caelo delapsum et per ute– rum Beatae Mariae Virginis tamquam per cannalem foret nobis trans– missum, quin aliquid accepE:rit ab ea (2). Hoc dogma fuit etiam expressis verbis acriter impugnatum ab impio Nestorio, qui Mariam praedicavit matrem Christi, non autem matrem Dei (Christo-tocon, non vero Ceo-tocan). Admittebat enim ipse, juxta ea quae in tractatu de Verbo lncarnatio dicta sunt, duas personas in Chris– to sola unione morali connexas, personam scilicet Christi simplicis ho– minis, et personam Verbi; nunc autem, Maria nullo modo dicenda erat Deigenitrix, sed ts.ntum mater Chrísti (3); poterat tamen Mater Dei appellari sen:m improprio, quatenus genuerat hominem qui peculiar! modo conjunctus erat cum Verbo. 305. Censura.- Est doctrina de fide divina catholica definita in, Concilio Ephesino ( '±31) et in Constantinopolitano (535): «Si quis non confitetur Deum esse veracit'er Emmanuel et propterea Deigenitricem sanctam virginem: peperit enim secundum carnem fac– tum Dei Verbum, anathema sit» ( 4). Et rursus Concilium Constantinopolitanum 11, anno 553: «Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Vir– ginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato secl non Verbo Dei incarnato et nato ex ipsa, referendo. autem, sicut im dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum ea quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem synodum tamquam secundum impimn intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit Dei genitricem dicentem, vez qui hominis genitricem vocat aut Christo– tocon, id est Christi genitricem, tamquam si Christils Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur:.., talis, a. s.» (5). 306. Probatur.- Ha€c veritas tam aperte in fontibus revelationis continetur ut «potius videatur probationibus obfuscari quam inde ma– jara lucís incrementa percipiat» (6). Et rnvera in sacra Scriptura expressis verbis dicitur quod María concipiet in utero et pariet filium, nomin€ Jesum, qui filius Altissimi vocabitur. Jamvero mulier quae concipit et parit Jesum Filium Dei Al– tissimi, vere dicitur et est mater Dei. (2) Cfr. tractatum De Verbo Incarnato, th. 2. (3) Cfr. nostrum tract. De Verbo Incarnato, De unione hypostatica, th. 4 sqs.: cfr. etiam NILUS A S. B., De matcrnitate divina B. Mariae semper Virginis Ncstorii Constantinopolitani et Cyrilli Alexandrini sententia, Romae, 1944. (4) DENZINGER, 133. (5) DENZINGER, 218; cfr. etiam 201, 290. (6) LEPICIER, op. cit., pag. 52.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz