BCCCAP00000000000000000000548

DE B. V. MARIAE MATERNITATE DIVINA, th. 4, n. 303 CAPUT IV DE MATERNITATE DIVINA ET HUMANA BEATAE MARIAE VIRGINIS 241 303. Connexio materiae.- Jam ad ipsam veritatem fundainentalem, istius tractatus accedamus oportet, ad divinam, dico, maternitatem, ad cujus condignam praeparationem omnia, quae in Maria •effecta sunt, ordinantur, et a qua omnia alia privilegia prono alveo fluunt, sicut in supra dictis declaratum est. Et quia Beata Virgo Maria non solum Dei Genitrix, sed etiam hominmn mater praedicatur, de ejus duplici mater– nitate agere debemus in praesenti; haec autem duplex maternitas miro modo inter se collineat, quippe una sine altera nequaquam concipi po– test; ideo enim Beata Virgo Maria mater Dei facta cst ut mater etiam esset hominum; ideo Filius Dei secundum carnem peperit ut honiines pareret secundum spiritum; tandem, quia vera Mater Dei fuit, potens effecta ,est nos simul cum Christo reJimendi, et suam gratiam in nos derivandi. Denique, quia secundum doctrinam Apostoli tota Ecclesia unum efformat corpus mysticum cujus caput est Christus et cujus membra nos ipsi sumus, dicendum est quod illa mulier quae caput peperit, et membra parere debebat; quo fit, ut maternitas Beatae Mariae Virgi– nis una sit potius quam duplex. Attamen, ad -majorem dicendorum cla– ritatem separatim illam considerabimus in duobus articulis sequen– tibus (1). ART. I De maternitate divina Beatae Mariae Virginis THESIS 4. 0 : Beata Virgo Maria vero et stricto sensu dici debet Mater Dei. Sensus no.strae assertionis e.st iste; quod Beata Virgo Maria id ope– rata est in generatione temporali Verbi quod in generatione naturali operari solent caeterae matres. Porro, matres in generatione filii nullam habent partem activam, talem scilicet qua simul cum semine virili ali– quid agant in foetus efformatione et organizatione, sed totum ipsius officium, secundum riecentes, et jam ab omnibus admissas, physiologi– cas investigationes, in subministratione materiae, seu ovuli feminei, consistit. Ovulum autem femineum aliquid est quod de ipsa substantia (1) De hac quaestione cfr. EstMar., 8 (1949), ubi multa invenies pulchre omni– no scrlpta; praecipue CRISÓSTOMO DE PAMPLONA, Naturaleza de la Maternidad divina, pag. 62-92; J. BITTREMIEUX, De notione divinae maternitatis, in EphTheoLov., 1 (1924), 71-81. MAN. THEOL. DOGM.,-m.-17

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz