BCCCAP00000000000000000000548
240 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 3, n. 302 nealogia Stus. Joseph poni poterat, maxime si consideres morem non fuisse apud Judaeos genealogias texere attento ordine mulierum (26). Objectio 2.ª: Dicitur in sacra Scriptura: «Antequam convenirent, inventa est in utero lzabens de Spiritu Sancto». «Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum» (27). Dicitur proinde quod Joseph Mariam non cognovit antequam con1 1 enerint, vel donec peperit primogenitmn, sed simul innuitur quod postea habuerint alias filias, Beata Virgo Maria virgo non fuit post partum. Praeterea in evangeliis saepissime fit sermo de fratribus et sororibus Christi, Ergo idem sequitur ac prius. Respondeo: al Illa propositio: antequam convenerint, non significat: antequam copulam carnalem habuissent seu consummarent, sed : antequam cohabitassent ; unde nuna difficultas. bl Constructio grammaticalis cum adverbio «donec», saepissime in sacra Scrip– tura adhibetur ad significandum quid acciderit usque ad illud tempus, quin tamen exprimat quid postea accidere debeat (28). «Non sequitur, ait Stus. Hieronymus, ut pastea convenerint, sed Scriptura quod factum non sit, ostendit» (29). e) Quantum ad particulam «primogenitum» ita respondet ipse :S:ieronymus: «Pri– mogenitus est non tantum post quem et alii, sed ante quem nullus» (30J. dl Quoad fratres et sorores Domini haec attende: Mos erat apud Judaeos re– ceptus vocandi saepe fratres et sorores non solum germanos uterinos, sed etiam omnes cognatos. Sic Abraham et Loth dicti sunt fratres (31), et tamen constat primum fuisse patruum secundi (32). Unde concludit Stus. Augustinus: «Cognati Mariae fra– tres Domini, de quolibet gradu cognati... Qua regula cognita, invenies omnes consan– guíneos Mariae fratres esse Christi» (33}. Verum est quod evangelia apochrypha (saeculi secundiJ supponunt Stum. Jose– phum, antequam iste cum Maria matrimonium iniret, genuisse filios ex priori conju– gio, quosque vocant fratres Domini <34). Sed haec sententia omnino est rejicienda. «Quidam, scribebat suo tempore Stus. Hieronymus, fratres Domini de ulia uxore Joseph filias suspicantur, sequentes deliramenta apochryphorum, et quamdam Mel– cham vel Escham mulierculam configentes. Nos autem, sicut in libro r1uem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filias Joseph, sed consobrinos Salvatorfa, Mariae liberas intelligemus materterae Domini, quae esse dicitur mater Jaco/Ji minoris et Joseph et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus .appellatos. Fratres autem consobrinos dici omnis Scriptura clemonstrat» (35). (26) Cfr. exegetas catholicos, KNABENBAUER, in h. 1, etc. (27) Mt., 1, 18-25. (28) Ita frequenter in Sacra Scriptura: Mt., 5, 18; 22, 44; Le., 22. 16-18 (29) In Mt., 1, 18; PL., 26, 25; cfr. A. DunAND, L'enfance de Jesus Christi, c. 2, pag. 263-268 sqs. (30) De perp. Virginit., n. 10; PL., 23, 202. (31) Gen., 13, 8; 14, 16. (32) STUS. HrERONYMUS, De perp. Virginit.. n. 12 sqs.; PL., 23, 204 sqs. (33) In Joan, tr. 10, c. 2, n. 2; PL., 35, 1467 sqs. (34) Haec solutio quibusdam Patribus placuit, ínter quos STUs. HrLARIUS, PL., 9, 922; STUS. AMBROSIUS, in Gal., 1, 19; PL., 17, 364; STUs. GREGORIUS NYSSENUS, Orat. 2 in Resurrect. Christi; PG., 46, 648; STUS. CYRILLUS ALEX., in Joan., 7, 5; PG., 73, 637. 1 {35) In Mt., l:,l, 49-50; PL., 26, 87: sqs.; PEscH, De Verbo Incarnato, n. 606; CAMPANA, Maria nel dogma cattolico, lib. 1, p. 2, q. 4, c. 2, n. 4; VAN NooaT, De Deo Redemptore, n. 209.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz