BCCCAP00000000000000000000548
238 DE BEATISSIJ\IIA VIHGINE MARIA, th. 3, n. 29'8-301 loco vox «almah» invenitur cum articulo quasi virgo per anthonoma– siam: La virgen por excelencia ( 14). Hoc tandem demonstrat constans intellectus istius loci a tata re– tro Traditione christiana ,et patristica, quae virginem illam conceptu– ram et parituram Beatam Mariam Matrem Dei semper indubitanter agnovit (15). Praeten~a cuinam adhuc potest obvenire dubium quominus haec prophetia aliter interpretari debeat, si ipse Stus. Mathaeu.s expressis verbis hoc vaticinium dicit in Maria fuisse jam impletum: «Hoc autern totum factum est ut adimpleretur quod clictum est a Domino per pro– phetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vo– cabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus» (15). Aliud argumentum ex narratione Evangelii.-Quod Beata Maria fi– lium suum non conceperit modo humano, ex consortio videlicet huma– no. aperte in Sacra Scriptura continetur: «Quod enim in ea natum est, de Spiritn Sancto est» (17). «Quomorlo fiet istud, quoniam virum non cognosco?» «Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi ob1im– brabit tibi... » ( 18). «Inventa est in u tero, habens de Spiritu Sancto» ( 19). Pars 2.ª: Maria virgo in partu (virgo in lucem edendo). 299. a) Id colligitur ex vaticinio supra recitato, in quo non so– lum virginitas ostenditur in concipiendo, sed etiam in pariendo. b) Idem probatur ex traditione quae semper professa est Christum Jesum natum fuisse ex virgine: In Symbolo legitur: <,Natus est ex Ma– ria Virgine» (20). 300. Scholion: De modo quo Christus in lucem editus fuerit.-Fue– runt qui dicerent Christum Jesum in lucem editum fuisse sicut alii pueri quin tamen Maria amiserit carnis suae integritatem. Alia tamcn sententia est probabilior secundum quam Christus miraculoso modo in hunc mundum veniret, sicut radium solis vitreum pertransiens, quin illud frangat, quin illud vel minimum quid maculet, immo potius luces– cat et emundet. Pars 3.ª: Maria virgo post partum. 301. Nihil pro hac parte habetur in Sacra Scriptura, nisi illa verba: «Quoniam virum non cognosco», quae, uti videntur, votum significant virginitatem servandi. (14) (15) (16) (17) (18) (19) (20) Cfr. J. CALES, Le sens de'almah en hebre1i d'apres les données sémitiques et bibliques, in RechScRelig., 1 (1910), 161-168. Argumentum traditionis cfr. in SThS., op. cit., n. 111. Mt., 1, 22 sqs Mt., 1, 20. Le., 1, 34-35. Mt., 1, 18. DENZINGER, 6, 86, 422, 'i'.34, 256, 282,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz