BCCCAP00000000000000000000548
DE B. l\1ARIAE VIRGINIS VIRGINITATE, th. 3, n. 297-298 23'1 filii Joathan, filii Oziae regis Juda, et ascendebant in Jerusalem ut op– pugnarent eam; duo illi reges erant Rasim, rex Syriae, et Phacee, rex Israel, qui, Jerosolyma capta, in animo habebant collocare in throno Juda virum quemdam, nomine Tabeel. Cum eversio dynastiae secum ferret eversionem et internectionem totius familiae regnantis, accidebat quod tota familia Juda, e qua oriun– dus erat Messias, in summo versaretur periculo; qua de causa miran– dum non est quod quando primum nuntium ad aures regis et populi pervenissft, timor invaserit cor eorum, et agitatum fuerit sicut agitan– tur in hieme arbores silvae propter ventum insufflatae. At Deus, cujus misericordiae non est numerus, Prophetam bene no– tum, lsaiam videlicet, jubet ut obviam faciat Achaz, auxilia humana pe– tere cogitanti, et nihil annuntiet timendum fore propter illos reges, qui sicut caudae titionum, molestias utique creare valent, sed vim non ha– bent ad comburendum; quidquid enim contra regnum Juda moliantur, incassum erit, quippe fines Israel et fines Syriae intra suos limites cir– cumscribentur nec ultra dilatabuntur. Isaias legationem suam nulla mora intuposita functus est; at infi– dus Achaz verbis divinis non acquievit. «Pete tibi signum a Deo tuo quod– libet, instat propheta, sive in profundum inferni sive in excelsum su– pra», quo et certior fias veritatis promissionis. Tune Achaz, suam impiEtatem et incredulitatem specie religionis si– mulans, signum stulte postulare renuit: «Non petam et non tentaba Dominurn.» Isaías tamen, cuí tune uno intuitu Emmanuel venturus quasi fulgur coruscans fit praesens, nomine Dei offert signum: Emmanuelern e vir– g,ne nascituruurn. «Ecce virgo concipiet et pariet filiurn et vocabitur nomen ejus Ern– rnanuel.» Nunc autem, supposita hujus loci critica textuali et supposito quod hoc vaticinium interpretari debeat, et quidem sensu litberali, de Beata Virgine Maria et de ejus filio (quod suppositum probari debet a Pro– fessore Sacrae Scripturae) facile conficitur argumentum pro nostra thesi. 298. Argumentum.-In hoc textu dicitur quod mater Emmanuelis virgo erit in ipsa conc,eptione et in partu; nam rectus sensus illorum verborum. «Ecce virgo concipiet et pariet» est iste: «Ecce virgo con– cipiens et pariens, non quasi virgo esset ante conceptionem, pastea vero virgo jam non esset (quodnam esset tune signum mirabile et sti;pendum sicut in textu apparet), sed virgo in conceptione et virgo permanens in filii parturitione; aliis verbis, praedicitur mulier con– ceptura et paritura actu virgo permanens. Hoc exigit ipsa constructio grammaticalis istius propositionis: «Ecce virgo concipiet et pariet», quae in textu originali hebraico non de fu– turo, sed de praesenti habetur. Hoc etiam suadet vox adhibita: Almah, quae usu Sacrae Scripturae significat puellam integram virginem intactam; immo in hoc nostro
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz