BCCCAP00000000000000000000548

236 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 3, n. 296-297 omnium ferocissimo, qui <<misit ex ore suo post mulierem aquam tam– quam flumen ut eam faceret trahi a flumine» (8). Sed videas victoriam ubi pugnam observasti: <<Et adjuvit terra mu– lierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. Et iratus est draco in mulierem» (9). Et re quidem vera, quae de Virginitate Mariae Protestantes scrip– sere, ignis sunt et fumus et sulphur quae de venenoso ore procedunt. At quaeso, verba Joannis sequaris, quae prophetiam quamdam nobis exhibent clarissimam: <<Et vidi de mare bestiam ascendentem, haben– tem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem dia– demata, et super capita ejus nomina blasphemiae... Et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam... Et admirata est universa terra post bestiam... Et aperuit os suum in blasphemias ad emn, blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in caelo ha/Jitant» .(10). Haec bestia deformis. similis pardo, cujus pectes símiles sunt pedi– bus ursorum, et os sicut os leonis, quae ascendit de mari iniqmtatis, sep– tem habens capita et decem cornua. cum diademate coronata. et no– mina blasphemiae super capita ostendens. Rationalismus, Modernismus aliaque hujus aetatis monstra sunt, quibus draco ille antiquus, Pro– testantismus videlicet, virtutem suam communicavit et potentiam mag– nam; omnes isti errores apfruerunt os suum et nomen Dei blasphema– runt, et tabernaculum ejus, quod est Maria, destruere conati sunt; isti sunt qui divinitatem Christi totis viribus impetentes, de virginitate Ma– tris blasphemant, nihil in ea admirantes nisi quod humanum sapiat. 297. Censura.- Est doclrina de fide divina catholica definita in Concilio Lateranense sub Martino I: «Si quis secundum Patres non confitetur... Dei genitricem sanctarn semperque Virginern... absque semine concepisse... et incorruptibiliter eam genuisse, indissolubili permanente et post partum ejusdern vir– ginitaie, condemnatus sit» ( 11). Paulus IV reprobat negantes Mariam «perstitisse semper in virgini– tate, ante parturn scilicet, in partu et perpetuo post partum» (12). Pars l.ª: Maria Virgo ante partum (virgo in concipiendo). Argumentum.- Hujus rei celeberrimurri exstat docuinentuin in pro– phetia Isaiae: «Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur no– men ejus Emmanuel ( 13). (Hebraíce: «Ecce virgo gravida et pariens filium» ). Occasio istius vaticinii.-Ut autem argumentum totam exserat vim, necesse est aliquid praemittere circa occasionem in qua haec prophe– tia annuntiata fuit. Porro, coaligati fuere duo reges in diebus Achaz (8) Apoc., 12, 15. (9) Apoc., 12, 16-17. (10) Apoc., 13, 1-6. (11) DENZINGER, 256. (12) DENZINGER, 993. (13) Is.. 7, 14; de hoc argumento plura apud Roscttmr, op. cit., 2, 1-98; A. Co· LUNGA, El vaticinio de Emmanuel, in CienTom., 32 (1925), 345-361; C. CE1JT– PENS, De signo Emmanuelis, in Ang., 23 (1946), 53-59.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz