BCCCAP00000000000000000000548
234 DE BFATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 3, n. 295-296 THESIS 3,ª: Beata Virgo Maria virgo fuit ante partum, in partu et post partum. 295. Quia tamen nonnulla sunt quae ad rei declarationem sunt ap– prime nec,essaria, per prius aliquas notiones tradere oportunum du– ximus. Triplex virginitas a theologis distingui solet: Virginitas corporis, seu integritas carnis. Virginitas rnentis, seu firmum propositum se abstinendi a quacumque delectatione venBr,ea sive illicita sive licita. Virgínitas sensus, quae in eo est ut aliquis liber exstet a quolibet motu concupisc-entiae carnalis. Uti patet, virginitas corporis sola nullam perfectionem mora1'em, sed tantum physicarn dicit; quapropter in tantum vocari potest virtus quaedam, in quantum conjuncta sit cum firmo proposito servandi cas– titatem perfectam; immo ipsa potest conjungi cum peccatis gravibus luxuriae interna-e, puta pravis desideriis, cogitationibus, -etc. Hanc triplicem virginitat,em esse Beatae Mariae tribuendam, fides et ratio unanimi consensu dictant; et re quid-em vera, virginitas mentís eonstat ex voto ab ipsa Maria emisso, quodque obstaculum erat insupe– rabile quominus verbis Angeli obtemperare posset; ex quo facto ita suo tempore argumentabatur Benedictus XIV: «Nullum projecto du– bium esse votest quin Maria Virgo voverit virginitatem. Cum manita juerit ab angelo, jilium se parituram, ei respondit: «Quomodo fiet istud, quonian virum non cognosco?» Quae quidern responsio abunde probat earn perpetuae virginitatis votum jecisse» (1). Virginitas sensus ex eo constat quod a peccato originall fuerit pror– sus immunis; cum autem peccatum originale causa sit unica rebellionis partis inferioris, sequitur quod nullus fuerit in ea motus inordinatus concupiscentiae et libidinis; sublata enim causa, tollitur et effectus. Nos vero de virginitate primo sensu accepta sermonem instituere in– tendimus, de illa scilicet integritat,e carnis, quae nullam subiit inter– ruptionem nec ante partum, nec in partu, nec post partum. In nostra igitur thesi probare intendimus hanc infegritatem car– nis, quam Beata Virgo Maria numquam amisit; quar-e eo ipso dicimus Mariam in conceptione Christi JBsu non concepiss,e ex viro, nec in ejus partu integritatem amisisse, nec tandem pastea alios filios in lucem €didisse generatione carnali. 296. Adversarii.-Porro multi fuerunt haeretici, praecipue prnms E:cclesiae temporibus, qui sacrilego conatu hanc coronam Beatissimae Virgini Mariae auferre voluerunt. a) Et primo quidem adnumerandus venit Cerinthus, qui, cum Je– sum Christum merum hominem existimaret, filium scilicet Mariae et Joseph, debuit et virginalem conceptionem infitiari; Christus igitur ex copula carnali et ex semine Sancti Joseph efformatu~ esset (2). (1) De festis B. M. Virginis, c. 1, n. 7; de voto virginitatis Mariae, cfr. ALAS-– TRUEY, op. cit., pag. 477-489; ROSCHINI, OP. cit., 2, 2, 669-278. (2) TERTULLIANUS, De virginibus velandis, c. 6; PL., 2, 946.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz