BCCCAP00000000000000000000548
DE B. MARJAE VIRGINIS VIRGINITATE, th. 3, n. 293-294 233, servationis) qua Bta. Virgo Maria a contractione actuali peccati ejus– que sequelis praeservata fuit. Quapropter, status in quo Bta. Virgo Maria concepta est, non fuit nec status justitiae originalis ,(quia passibilis exstitit ob munus Corre– demptricis), nec status naturae lapsae (quia sub servitute diaboli num– quam exstitit), sed status intermedius, nempe privilegii; quod et maxi– me congruit ejus singularitati et excellentiae; ipsa, uti scitur, ordinem a se constituit, ab ordine aliorum omnino diversum, juxta illud Sti. Bo– naventurae: «Cum ergo (Bta. Virgo) sit supra omnes ordines, per se constituit ordinem (proprium)» .(54). 294. Scholion V: De sententia Rosminii.-Nihil dicendum putamus de sententia Rosminii secundum quam immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae explicari deberet ex eo quod aliquid ex semine Adae maneret incorruptum, a daemone non infectum, quodque de genera– tione in generationem transfusum, inserviret informationi corporis Beatae Virginis Mariae. «Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, satis erat ut in– corruptum maneret mínimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone, e qua incorrupto semine de generatione in generationem· transfuso, suo tempore oriretur Virgo Maria» .(55). CAPUT 111 DE BEATAE MARIAE VIRGINIS VIRGINITATE ET INTEGRITATE ANTE PARTUM, IN PARTU ET POST PARTUM Cum jam in superioribus aliquid de sanctificatione et Immaculata Conceptione Heatae Mariae Virginis dixerimus, de illis scilicet perfec– tionibus quae ipsam animam sanctam et pulchram oculis Dei redde– bant, nunc dicendum remanet quid fides doceat circa quamdam perfec– tionem quae ad ipsius corpus spectat, nempe de ejus virginitate sive carnis integritate ante partum, in partu et post partum. Haec est illa dos, quae in Maria singulari quodam modo refulg,et, a qua et appellativum suscipit, Virgo videlicet per anthonomasiam; talis tamen est Mariae virginitas qualis sanctior in humanis cogitari nequit, quippe quae et integritatem carnis servavit et foecunditate pro-• 1is non caruit. De hac igitur perfectione Beatae Mariae statim texendus est sermo, in thesi sequenti. (54) In JI SPnt., dist. 9, q. 7: Op. omn., Quaracchi, vol. II, pág. 253: cfr. SE• RAFÍN DE AUSEJO, El derecho de María a la inmortalidad ... , in EstFran., 49' /1948), 329-352; 50 (1949), 177-208; 51 (1950), 329-342. (55) DENZINGER, 1924.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz