BCCCAP00000000000000000000548
232 DE BEATTSSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 292-293 Dei privilegio, quemadmodum de B. Virgine tenet Ecclesia, a. s.» (50). Nobis dicendum videtur hanc doctrinam esse certo de fide ex Tri– dentino; in quo, eadem certitudine definitur et lex generalis peccati venialis et ejus exceptio in favorem Btae. Mariae Virginis, quae ex spe– ciali Dei privilegio fuit immunis. Praeterea haec doctrina rursus confirmatur ex verbis Bullae «Inef– fabilis», ubi Bta. Virgo Maria dicitur «ab omni prorsus labe peccati sem– per libera ac tota pulchra et perfecta» .(51), necnon Pii XII in Encycl. «Mystici corporis»: «Ipsa fuit, quae vel propriae vez hereditariae labis expers, arctissime semper cum Filio suo conjuncta» (52). Et revera haec doctrina implicite continetur tum in verbis, Gen., :1. Fi: «Inimicitias ponam.. . » tum in verbis Le., 1, 28: «Ave, gratia ple– na», quandoquidem in illis quaelibet Mariae Virginis communicatio cum diabolo omnino excluditur, et in istis Maria, plena gratia affirmatur. Neutrum autem esset verum si Bta. Virgo fuisset aliquando peccato, etiamsi mínimo, subjecta. Praeterea, in ipsa fornes peccati, qui est prae– cipuus tons peccati venialis, plane exstinctus fuit jam ab initio suae conceptionis (53). 293. Scholion IV: In quonam statu naturae creata fuerit Bta. Vir– go Maria.-Ex eo quod Bta. Virgo Maria praeservata fuerit a peccato originali et a fomite peccati seu concupiscentiae omnino immunis, jure inquiritur a Theologis utrum Ipsi concessus fuerit status justitiae ori– gina/is, necne; et ratio istius investigationis alia non est nisi relate ad donum impassibilitatis et immortalitatis; si enim status justitiae ori– ginalis Ei fuerit concessus, videretur etiam quod Bta. Virgo Maria, saltem jure, habere debuerit dona impassibilitatis et immortalitatis, eo quod haec dona praeternaturalia, Adamo collata, conjuncta sint cum justitia originali. Duplex sententia: a) Sunt aliqui thwlogi qui simpliciter asserunt Btam. Virgi:nem Mariam habuisse statum justitiae originalis, ideoque et dona praeternaturalia impassibilitatis et immortalitatis; at statim affir– mant Mariam huic duplici dono valedixisse vel in primo instanti suae conceptionis, vel saltem a tempore Incarnationis, ad hoc ut pl6nius sese conformaret suo Filio Redemptori. Ita inter recentiorts Card. Lepicier, Janssens, Alastruey, Bover, Roschini, etc. b) Sunt tt alii theologi qui asserunt Btam. Virginem Mariam sta– tum justitiae originalis non habuisse, sed tantum ejus effectus princi– pales, non tamen donum impassibilitatis et immortalitatis; si igitur ipsa passibilis et mortalis exstitit, ideo talis fuit quia isti defectus sunt naturales, et ideo rieus sapientissimo consilio voluit Mariam in his pati necessitatem naturae. Ita Suarez, Hugon, Terrien, Aldama, Merkel– bach, etc. Nos tamen primam sententiam amplectimur eo quod, etsi gratia Re– demptionis non habeat, quoad nos, vim justitiae originalis, id tamen di– cendum videtur de gratia a Bta. Virgine accepta (gratia scilicet prae- (50) (51) (52) (53) DENZINGER, 833. De sensu hujus canonis cfr. J. A. ALDAMA, El valor dogmático de la doctrina sobre la inmunidad de pecado venial en Nuestra Señora, in ArchTeo!Gran., 9 (1946), 53-67; RoscHINI, Mariologia p. II, pag. 110-112. CL., 6, 836. AAS., 35 (1943), pag. 274. Quoad aliquos textus Sacrae scripturae et Patrum, in quibus veteres theo– logi allquam imperfectionem moralem Mariae adscribebant, cfr. RoscHINI, op. cit., pag. 113·116, et SThS., loe. cit., n. 64-68.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz