BCCCAP00000000000000000000548

DE IMMACULATA CONCEPTIONE, th. 2, n. Wl-292 231 291. Scholion II: Utrum Bta. Virgo Maria habuerit fomitem pee– cati seu concupiscentiam.- Fomes peccati seu conc1L]Jiscentia nihil aliud est quam rebellio appetitus sensitivi contra rationem. Sciendum enim est quod naturae humanae valde conforme sit quod ejus vires inferio– res suum objectum sensibile appetant; at in statu naturae lapsae non tantum id appetunt, verum etiam, proh dolor! contra rationem ali– quando appetunt; quapropter fornes peccati in hoc statu naturae lapsae est poena peccati originalis tum quoad ejus existentiam (in statu na– turae inn'ocentis id non accidisset propter donum integritatis) tum quoad modum quo tendit in malum. Fornes peccati seu concupiscEntia considerari potest: a) in actu pri– mo, et est ipse appetitus sensitivus, in quantum Expeditus ad eliciendos actus qui sunt rationi contrarii; b) in actu secundo, et est ipse motus appetitus sensitivi contra rectam rationem. Fornes autem peccati in actu primo adhuc subdividitur et esse po– test: 1. 0 ) solutus, si est proxime dispositus ad suos actus; 2. 0 ) ligatus, si propter aliquam rationem ipsi extrinsecam non potest in actum tran– sire; 3. 0 ) exstinctus, si propter rationem intrinsecam non potest tran– sire in actus rationi contrarios. Ad Btam. Virginem Mariam quod attinet, dicendum est: a) Ipsam non habuisse concupiscentiam in actu secundo (sententia omnino communis). b) Ipsam habuisse fomitem exstinctum, saltem a momento Incarna– tionis (sententia communis). e) Ipsam fomitem habuisse exstinctum etiam a primo momento suae conceptionis. (Ita sentiebant illi qui Immaculatam Conceptionem ante ejus definitionem admittebant.) d) Ipsam fomitem habuisse ligatum a primo instanti suae concep– tionis, exstinctum vero a momento Incarnationis. (Ita illi qui Immacu– latam Conceptionem negabant.) Nostra sententia est quod Bta. Virgo Maria fomitem non tantum habuit ligatum ab initio, pastea vero exstinctum, sed plane exstinctum jam a primo momento conceptionis; et revera, si Bta. Virgo Maria fuit a peccato originali praeservata immunis, non debuit ullo modo fomitem contrahere, quandoquidem fornes sit sequela peccati originalis. Nec valet si dicas Btam. Virginem Mariam habuisse alias poenalita– tes (passibilitatem scilicet et mortalitatem) quae ante peccatum Adami in protoparentibus non aderant quaeque sunt etiam sequelae peccati origin'alis, nam hujusmodi poenalitates non sunt imperfectiones mora– les nec ad peccatum inclinant, quod de fomite peccati dici non potest; quapropter Bta. Virgo Maria potuit illas sine detrimento habere, non vero fomitem peccati seu concupiscentiam. 292. Scholion III: Utrum Bta. Virgo Maria immunis fuerit a quoli– bet peccato veniali.-Omnes omnino Theologi hanc immunitatem ad– mittunt in Maria, etsi non consentiant circa gradum certitudinis hu– jus doctrinae; aliqui enim dicunt hanc doctrinam esse de fide; alii, proximam fidei; alii, doctrinam catholicam vel theologice certam; ratio istius discrepantiae in eo est quod aliter atque aliter interpretentur ca– nonem Conc. Tridentini: «Si quis hominem semel justificatum dixerit... posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz