BCCCAP00000000000000000000548

230 DE BEATJSSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 289-290 pium diaboli, ut dici vere posset quod Christus Unigenitus Filius Dei natus sit ex mancipio satanae?» ( 47) Ha€c omnia, veluti in unum colligens, nos doc€t Pius IX in Bulla «Ineffabilis», in qua dicit decere omnino «ut perfec'tissimae sanctitatis splendoribus semper ornata fulgeret, ac vez ab ipsa originalis cillpae labe plane immunis amplissimum de antiquo serpente triumphum refer– ret tam veneralibis Mater, cui Deus Pater unicum Filium suum... ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius .. . » ( 48). 290. Scholion I: Quodnam debitum habuerit Beata Virgo Maria contrahendi peccatum originale.-Ex his quae modo dicta sunt, ap– paret quod Beata Virgo Maria, ex eo quod fuerit filia Adami per ve– ram ac naturalem generationis viam descendens, debuerit peccatum ori– ginale contrahere, ita ut si de facto illud non contraxerit, singulari Dei privilegio et gratiae tribuendum sit. Nunc autem disputatur inter theologos utrum illud debitum sit proximum, an remotum; quod, ut clarius intelligatur, saltem paucis ver– bis explicandum est. Debitum proximum peccati originalis est necessitas illud contrahen– di ex eo quod aliquis sit filius Adami et per naturalis generationis viam descendat. ita ut illud etiam contrahat nisi per speciale privi– legium ab ejus actuali contractione praeservetur. Debitum remotum est necessitas peccatum originale contrahendi ni– si aliquis ab ipsa lege transmissionis peccati liberetur. Ut autem hoc debitum remotum, quod multi admittunt in Maria, intelligas, necesse est sententiam illorum Doctorum cognoscere, se– cundum quam Beata Virgo Maria, quia erat filia Adami et per veram generationem naturalem descendebat, debebat institutioni divinae esse subjecta, et proinde gratiam conservare vel amittere prout Adamus illam conservaret vel amitteret. At, praeviso lapsu Adami, Deus exceptionem quamdam instituisset, et Beatam Virginem Mariam a lege transmissionis peccati exceperit. Clarius, cum Deus praeviderit lapsum Adami, voluerit etiam ut Ada– mus repraesentaret totum genus humanum, non vero ejus Matrem; qua– re Beata Virgo Maria non solum immunis esset ab ipso peccato, sed etiam a quacumque obligatione illud contrahendi (49). Utraque sententia de debito proximo vel remoto componi potest cum universalitate redemptionis a Christo peractae. Nos tamen nullum aliud debitum nisi remotum admittimus in Bta. Virgine Maria eo quod, intuitu meritorum Christi, Deus Virginem Mariam a tali lege communi vere exclusisset. (47) (48) (49) !bid., pag. 503. CL., 6, 536. Cfr. hanc quaestionem optime expositam apud EDUARDO DE CAPARRoso, ap. cit., pag. 55, ubi doctrinam franciscanam contra impugnationen1 Dr. La– rumbe ferrea logica 11ropugnat, et SThS., loe. cit., n. 43-47.; C. BALIC, De <lehito peccati originclis in B. Virgine Maria, in Ant., 16 (19H), 205-252, 317-372; EVARISTO DE LA VIRGEN DEL .CARMEN, Sobre el débito del pecado original en María, in EstMar., 5 (1946), 293-308; OcEnIN-JAUREGur, Exención clel débito y del «tomes peccati» en la V. Maria, in VerVid., 5 (1947), 419- 451; contra ipsum cfr. Roscurnr, Mariología, p. 2, t. 2, pag. 91-92; ALONSO El clébito del J)ecaclo original en lff Virgen. Reflexiones criticas, in RevEsp– Teol., 25 (1955), 67-95; BERNARDO APERRIBAY, La reclención preservativa en la Bulla «Ineffabilis», in EstFranc., 55 (1954), 73-97, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz