BCCCAP00000000000000000000548
DE IMMACULATA CONCEPTIONE, th. 2, n. 289 229 secus, ejus fa€ditas in Filium redundaret, et istius in ipsum denique Patrem. «Est ítem Deus honoris sui ac unigeniti Filii sui zelantissimus-ait noster Stus. Laurentius a Brundusio--; quomodo ergo permiserit Vir– ginem sanctissimam a satana stuprari? Si hoc egit, quomodo Deus ze~ lotes? Ex., 34, 14» (42). 2.º) Ex parte Dei Filii, qui obsequium filiale debebat suae Matri, jux– ta illud: «Honora patrem et matrem»; si igitur Bta. Virgo Maria im– munis non fuisset a peccato originali, honori Matris suae Filius non satis consuluisset. «Existimandum est-ait semper Stus. Laurentius a Brundusio-quod. Matrem sibi elegerit ( C::hristus), qua:2 aliquando Juerit vile diaboli man– cipium, ut diabolus possit Christ'o exprobrare et dicere: Cujusnam filius tu es? An non mulieris, quae meum aliquando fuit mancipium? quae a me fnit dehonestata?a me deflorata? absit, absit, út diabolus ilale quid possit exprobrare Christo» ( 43). 3.º) Ex parte Dei Spiritus Sancti, nam si Bta. Virgo Maria vere di– citur et est Spiritus Sancti Sponsa, ita a Spiritu Sancto debuit omni decore et gratia ornari ut numquam a daemone, ,ejus inimico, fuerit deturpata. «83 Saloman, Divino Spiritu afflatus, omnibus quibus licuit modis divinum templum ornavit (3 Reg., 6, 1-38) pro infinita Dei dignitate et majestate, cur non sic Spiritus Sanctus majestate Unigeniti Filii Dei digiium habitaculum praepararit?» ( 44). Quae omnia dicta jam fuerant a Sto. Anselmo: «Decens erat ut ea puritate, quae majar sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater Filium suum ita dare disponebat ut naturaliter esset unus idern– que communis Dei Patris et Virgini_s Filius; et quam ipse Filius subs– tantialiter facere sibi Matrem eligebat; et de qua Spiritus Sanctus vole– bat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur me de qua ipse procedebat» ( 45). 4.º) Ex parte ipsius Virginis, quae nullo modo fuisset digna Dei mater si vel per unum instans fuisset culpa originali maculata, neque, utpote, nova Eva, potuisset casum prioris Evae reparare, si ipsa fuisset per pec– catum lapsa; neque, utpote Corredemptrix, posset culpam reparare si ipsa aliquando sub servitute diaboli constituta exstitisset. «Sicut Christus, Mediator Dei, naturam habuit Dei, ita Maria, Me– diatrix Christi, sanctitatem habet Christi, omnino pura et immaculata sicut e hristus» ( 46). «Infinita haec dignitas-ait Stus. Laurentius-est ut Maria vera sit Mater et Genitrix veri Dei, summi Dei. Quod si Dei propositum erat Virginem ad talem tantamque dignitatem promovere, ad quid eam prius tam indignae servituti subjicere, ut per peccatum originale esset manci- (42) Ibicl., pag. 474. (43) Ibicl., pag. 442. (44) Ibicl., pag. 420. (45) De Concept. Virq., c. 18; PL., 158, 451. (46) Mariale, pag. 493.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz