BCCCAP00000000000000000000548
224 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 286 mulieris conteret caput serpcntis; at in hac etiam ipsissima lucta suas etiam habet partes mulier, ideoque et in triumpho illas partes habeat •oportet. Sed inimicitiae Christum int,er et serpentem maxime spectant ad peccatum originale, ad cujus deletionem venit praecipue Christus pas– sibilis. Ergo in hoc reponendum erit praecipue triumphum Messiae. Jam– vero cum in hac lucta suas habeat partes Maria, necesse etiam est ut easdem habeat in triumpho, quatenus scilicet immunis fuerit a pecca– to originali per redemptionem specialissimam quae est pro ea in Chris– to Jesu. Pius XII haec habet de hoc loco: 1<1\iaxime autem illud memorandum est. inde a saEculo II Mariam Virginem a Sanctis Patribus veluti novam H:.::vam proponi novo Adae, etsi subjectam, arctissime conjunctam in cer– tamine illo aclversus inferorum hostem, quod, quemadmodum in prow– evangelio praesignificatur, ad plenissimam d,eventurum erat vici:oriam de peccato ac de marte, quae semper in gentium Apostoli scriptis inter se copulantur» ( 18). Argumentum ex salutatione angelica.- «Ave gratia plena, Dominus tecum, beneclicta tu in mulieribus» ( 19). In hoc loco Beata Virgo Maria appellatur gratia plena. Atqui gratia non esset plena, qualis nempe decebat illam mulierem quae praeelecta jam fuerat ut esset Mater Dei si vel uno instanti ab illa pl,enitudine fuisset privata. Ergo Beata Virgo Maria ,etjam in primo instanti suae conceptionis fuit pl-ena gratia, ac proi.nde immunis a peccato originali. Necesse non est dicere quod plenitudo, de qua in hoc loco est ser– mo. non sit absoluta, ita ut major gratia cogitari non possit; immo haec plenitudo Mariae longe est inferior plenitudini Christi: «De cujus pleni– .tudine omnes nos accepimus» (20), sed talis videlicet quae sit conveniens dignitati Matris Dei; jamvero talis quantitas gratiae conveniens est Ma– Tiae quatenus est Mater Dei, ut per anthonomasiam dici queat gratia plena ac proinde immunis a peccato originali. Argumentum ex Patribus.- Cum impossibile nobis sit hoc arguhlen– tum plene evolvere, aliquas animadversiones existimamus faciendas quae 1ucem nostro intellectui affer::mt splendidissimam, quibus et animus pla– ne quietetur; scandalum enim est -et ansam praebet innumeris difficul– tatibus, quod dogma de Immaculata Conceptione nonnisi nostris tempo– ribus fuerit a fidelibus christianis cognitum. a) Et primo quidem not8,re debes totam retro Traditionem patristi– cam, nemine discrepante, constantem in eo fuisse, quod Beata Virgo Maria, quae v-ere agnoscebatur Mater Dei, esset omni puritate purissima, -omni gratia gratissima, omni decore decoratissima, omnique regio orna- (18) Bulla Munificentissimus Deus, AAS., 32 (1950), 768. (19) Le., 1, 28; cfr. CEUPPENS, op. cit., 68 sqs,; BONNETAIN, in Dlct de la Bible, Suplement, 4, 254-263. (20) Joan., 1, 15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz