BCCCAP00000000000000000000548
DE IMMACULATA CONCEPTIONE, th. 2, n. 285-286 223 erat ut esset Mater Unigeniti! l. .. Hinc vis illius congrut:ntiae «decuit» a Scoto tantopere corroborata. Hinc etiam vides ignorantiam, ne dicam malam fidem, quam supponunt verba illa a P. Del Prado conscripta: «Además, ser rnaclre de Dios ante praevisionem peccati Adami, vale tanto como ser pura e inmaculada ante praevisionem mortis Filii Dei. La elección para Madre de Dios, en ese caso, parece claramente ex– cluir la necesidad misma de la redención» (14). Paucis igitur verbis, ex sententia scoti circa motivum Incarnatiünis logice non devenitur ad falsum conceptum Immaculatae Conceptionis, sed potius ad illam unicam Immaculatam sanguine Christi redemptam; immo ex hoc systemate talis apparet congruentia redemptionis pro Beata Virgine Maria Matre Dei ut eo ipso verum systema rursus de– monstretur (15) . ... His igitur jam d€claratis, ad argumenta scripturistica devenien– dum est; attamen ne credas hanc nostram doctrinam, utpote revelatam, expr€ssis verbis in Sacra Scriptura contineri; si enim res ita se haberet, quemado explicares disputationes quae ad ejus usqu€ definitionem locum habuerunt? ... Aliquid tamen invenitur quod, saltem prout interpreta– tum fuit a Patribus, optimum constituit argumentum (lG). Argumentum ex Genesi, 3, 15.- «Inirnicitias ponarn in ter te et rnu– lierern, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tumn, et tu insidiaberis calcaneo ejus». Multa sane sunt quae in praesenti debent a nobis praesupponi, quae- que demonstranda reliquuntur Professori Sacrae Scripturae, scilicet: a) Quod ibi agatur de lucta non physica, sed moralL b) Quod serpens ejusque semen cliabolum et peccatores significent. e) Quod mulier et semen ipsius non ad Evam et homines in ge- nere, sed ad Mariam et Christum Messiarn referantur (17). 286. Argumentum.-Dicitur in textu allato quod Beata Virgo Ma– ria una cum semine suo (Christo) plenum triumphum supra diabolum erit reportatura. Atqui si Beata Virgo Maria esset aliquando cum pee– cato originali concepta, hoc non esset verum. Ergo dicendum est quod Beata Virgo Maria numquam exstitit cum peccato originali. Hoc unum notare velim: inimicitiae et triumphum directe et imme– diate referuntur ad Christum et ad serpentem, cum in textu hebraico non dicatur: «ipsa conteret», sed potius «tpsum conteret», id €St semen (14) NORBERTO DEL PRADO, op. cit., pag. 16. (15) Cfr. hanc ultimam solutionem nervose expositarn apud EDUARDO DE CAPARRO– so, op cit., pag, 41-46. (16) Cfr. STUS. JUSTINUS, Dialog, cum Triphone, 100; STUS. IRENAEUS, Adv. haer., lib. 3, c. 22, 23; Journel, 141, 224, 225; STus. BASILIUS, QuocL Deus non est auctor malorum; ORIGENES, in Jer., horn. 19, n. 7; STUS. EPIPHANIUS. Haer. 58, n. 18; DTC., art. Immaculée Conception, col. 852 sqs. (17) De hac re cfr. PEINADOR, El sentido mariológico del Protoevangelio y su valor doctrinal, in EstMar., 7 ( 1948), 341-369; CEUPPENS, De Mariología Bíblica. 1, 23; E. N.~CAR, La mujer del Protoevangelio, Resurrexit, 8 (1948), 11-14, 39-48; Roscnrnr, op. cit., p. I, II, 71-97; IDEM, sull' interpretazione patris-– tica del Protoernngelo, in Mar., 7 (1944), 76-96, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz