BCCCAP00000000000000000000548

222 DE BEATISSIM.A VIRGINE MARIA, th. 2, n. 285 -Praeter auctoritatem omnium saeculorum, praeter testimonia om– nium fere theologorum qui ad nostram usque aetatem vixerunt, praeter consensnm unanimem totius populi christiani qui sEmper et ubique de– finitionem hujus dogmatis Ordini Franciscano debitam esse proclamavit, praeter documenta Pontificum quae rem ita fuisse testantur, ipsissimum Scotum audiamus ejusque praeclarum discipulum Petrum Aurcolum; unum tantum testimonium accipe, caEtera poteris legere in operibus ab ipsis scriptis: Scotus: «Per idem patet ad rationes factas pro prima opinionc, quia Maria ma:dme indiguisset Christo ut Redemptore; ipsa enim contra– xisset peccatum originale ex ratione propagationis communis, nisi fuis– set praeventa per gratiam mediatoris; et sicut alii indiguerunt Christo ut per ejus meritum remitteretur eis peccatum jam contractum, ita Maria magis indiguit mediatore praeveniente peccatum, ne ipsa contra– hereb (10). Petrus Aureolus: «Nec valet etiam si dixeris quod sibi (Christo om– nium redemptore) derogaret, in quantum redemptor, quia non derogaret, immo perficeret, cum iste sit modus perfectissimus rediméndi; nec etiam tollitur quin mediatore indiguérit Virgo Maria; summe enim indiguit ut servaretur» (11). Vides igitur Scholam Franciscanam, duce Doctore Subtili, eadem argumenta, quae contra piam opinionem afferebantur, assumpsisse in favorem ipsius; ex eo enim quod Christus erat omnium redEmptor, deduxerunt necessitatem redemptionis pro ejus matre, eamque omnium forc excellentissimam, vi cujus non modo liberaretur a peccato jam contracto, sed potius praeveniretl'r ne peccatum contraheret; et quia iste modus redimendi quam maxime convenit excellentiae Redemptionis, qui illum negant, eo ipso negant excellentiam Redemptionis, quam ver– botenus tanto exaltant. Ergo, concludebant, Brnta Virgo Maria fuit a Christo redempta et quidem modo omnium excellentissimo. «Qui hoc negat, scribebat Aureolus, derogat excellentiae Reclemptionis» (12). Sed nondum satis, nam, ut objectionem antea expositam convenien– ter et totaliter refutemus, paucis verbis exponendum est utrum ex sen– tentia Scotistarum circa motivum Incarnationis logice devt:niri de– beat ad falsam Immaculatam, distinctam scilicet ab illa quam Pius IX definivit (13). Et rursus negandum est, nam juxta Scotum ejusque Scholam, Ver– bum quod ante saecula praedestinatum erat ut esset horno, poterat carnem assumere independenter omnino a quocumque humano consor– tio per naturalem generationem habito; attamen de facto voluit Deus ut Christus qua horno ex muliere nasceretur, et quidem ex muliere quae ex Adamo patre omnium viventium proveniret. Beata igitur Virgo Ma– ria, quae juxta primum decretum divinum immaculata nasci debebat, non secus ac omnes alii homines, vi ipsius peccati Adami et naturalis ab eo generationis, gratiam debebat amittere et peccatum originale actu contrahere. At quomodo sub diaboli servitute constitueretur vel unum instans illa ter quaterque beata mulier quae ab a.eterno electa (10) ScoTUS, in III Sent., dist. 3, q. l. (11) Fr. GULLIELMI GUARRAE, Fr. DuNs ScoTr, Fr. PETRI AUREOLI, Quacstiones dis– putatae de Immaculata Conceptione, apud Aquas Claras, 1904; cfr. EDUAR• DO DE CAPARRoso, op. cit., pag, 29-34, in quibus plura afferuntur documenta demonstrativa. (12) Ibid. (13) Cfr. NORBERTO DEL PRADO, Santo Tomás de Aquino y la Inmaculada, pag. 15; EDUARlJO DE CAPARROSO, OP. cit., per totum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz