BCCCAP00000000000000000000548
DE Ii\1MACULATA CONCEPTIONE, th. 2, n. 284-285 221 «excellentius beneficium est, ait ipse Scotus, praeservare a malo, quam permittere incidere in malum et ab ea pastea liberare» (8). Si ha-ec omnia rite intelligas, adaequatum habebis conceptum istius dogmatis; in hac expositione omnia quae sunt certissime tenenda, per– fecto modo salvantur, et Immaculata Virginis Mariae conceptia ex utrius– que armonía miro modo exsurgit; quia Virgo Maria per veram genera– tionem naturalem ab Adamo descend-eba:t, -eo ipso debebat peccatum original-e contrahere; quia tamen ejus Filius, totius humani gen-eris R•e– demptor, singularem redemptionem habuit erga eam, praeservativam videlicet, de facto illud non contraxit; ideoque Beata Virgo Maria im– munis fuit ob singular,em Dei gratiam -et privilegium ab actuali contrac– tione peccati originalis. 285. Nota bene.-Fuerunt nonnulli theologi qui, praejudiciis obcae– cati, Scoto ejusque asseclis falsam tribuerent Immaculatam, distinctam videlicet ab illa quam Pius IX in citata Bulla definivit, et ideo dicunt quod Immaculata, a Scoto propugnata, eadem non sit ac vera Immaculata. Isti Theologi hoc modo raciocinantur: Vera Immaculata est illa quae intuitu meritorum Christi Redemptoris fuit a peccato originali praeservata ac redempta. Atqui Scotus defendit quamdam immacula– tam sanguine Cllristi non redemptam. Ergo Scotus rectam doctrinam non tradidit circa Immaculatam Conceptionem. Et hoc facile probatur ex eo quod secundum ejus sententiam si Ada– mus non peccasset, Verbum nihilominus incarnandum foret; seu aliis verbis, decretum Incarnationis existit in Deo ante praevisionem pec– cati Adami; cum igitur in eodem decreto contineatur et virgo Ma– ria qua Mater Dei, sequitur quod Beata Virgo Maria decreta etiam fuerit ante praevisum Adami peccatum. Jamvero ante praevisum Adami peccatum nullus datur locus re– demptioni Christi. Ergo secundum sententiam Scoti Br:ata Virgo Maria non fuit redempta intuitu meritorum Christi, intuitu scilicet redemp– tionis Christi in cruce peractae; aut si vis, fuit utique aliquo modo re– dempta, non tamen per gratiam Christi passibilis, sed per gratiam Chris– ti impassibilis (9). Respondendum quidem est istos theologos numquam, aut saltem ra– rissime, et certo leviter, Scotum ejusque Scholam perlegisse; non agi– tur in praesenti utrum Scotus fuerit illogicus admittendo Immaculatam sanguine Christi redemptam, quippe quod ex sua sentr:ntia de decreto Incarnationis aliter docere deberet; objectio dicit quod Scotus falsam Immaculatam propugnavit; est proinde factum quoddam quod testimo– niis historicis debet comprobari. Nunc autem, · quaero, quid scripserit Scotus? Quid post ipsum Ma– gistrum tota Schola Franciscana? (8) SCOTUS, in III Sent., dist. 3, q. 1; cfr. PEDRO DE ALCÁNTARA, La redención y el débito de Maria, según Juan de Segovia y Juan de Torquernada, in RevEspTeol., 16 (1956), 3-51, (9) Cfr. Opusculum DOM. LARUMBE, Santo Tomás de Aquino y la Inmaculada de Pío IX, 1908, Vergara, pag, 23-24, in quibus hoc modo doctrinam fran– ciscanam ( !) exponit; nec aliter sentire videtur ZuBIZARRETA his verbis: <<Si praeservatio Virginis a peccato originali facta fuisset ante praevisionem lapsus Adami, ut volunt Scotus et qui ipsum sequuntur, justitiam origina– lem independenter ad Adamo hahuisset, et totaliter a peccato originall ejus– que consequentlis praeservata fuisset, quin contraheret carnem vel incurre– ret poenalitates hujus vitae, aut indigeret redernptione Ghristi». Op. cit., De verbo Incarnato, q, 71, a. 1, n. 962.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz