BCCCAP00000000000000000000548

220 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 284 tanti in quo caeteri homines contrahere solent peccatum originale, Om– :nipotens Deus, intuitu meritorum Christi, ex morte Filii praevisa, quod– dam singulare privilegium concessit Mariae, vi cujus immunis exstitit a quacumque originalis peccati labe; in illo enim instan ti gratiam sanc– tificantem effudit in animam suae Matris, ita ut non filia diaboli, sed filia Regis pulcherrima nasceretur. Sed dices: Quomodo merita Christi poterant ei applicari si merita Christi adhuc non erant? ... Quomodo enim merita Christi poterant ope– rari antequam existerent? Respondeo hanc objectionem in tantum haberi in quantum Deum modo humano consideres, non autem si, sicut oportet, modo divino illum fingas; verum est quod in ipso instanti in quo concepta est Vir– go Maria nullum meritum Christi actu existeret; at certe meritum Christi praesens erat intellectui divino cui nihil invenitur futurum, nihil praeteritum, sed omnia sunt hic et nunc immobiliter praesentia (6). Nec aliter profecto merita Christi applicata fuerunt Adamo poeni– tenti aliisque justis Veteris Testamenti; Deus enim intuitu meritorum Christi gratiam largitus est iis qui in Christum venturum credebant et salutem sperabant. Vides igitur Virginem Mariam aspersam fuisse sanguine Christi Re– demptoris, quo et immunis evasit a quolibet originalis peccati genere; at haec Redemptio prorsus fuit singularis, prorsus et mirabilis. «Perfectissimus mediator, dicebat Scotus, haoet perfectissirnum ac– tum mediandi respectu alicujus personae, pro qua mediat. Sed Christus est perfectissimus mediator. Igitur Christus habuit perfectissimum actum mediandi possibilem respectu alicujus creaturae sive personae, respectu cujus erat mediator. Sed respectu nullius personae haouit excellentiorem gradum quam respectu Mariae ... » (7). Duplex Christi redemptio.- Duplex proinde adínitti debet redeínptio: una liberativa, alía praeservativa; illa est ordinaria, haec autem extra– ordinaria; illa universalis, haec prorsus singularis. Redemptio lfüerativa illa est qua aliquis liberatur a peccato in quod jam inciderat. Redemptio, e contra, praeservativa talis est ut aliquis impediatur quominus in servitutem incidat; uti patet, haec redemptio omnium est excellentissima; quare Pius IX optime dicere potuit quod Beata Virgo Maria fuerit suolimiori modo redempta, quatenus intuitu meritorum Christi Salvatoris generis humani praeservata fuerit ab omni actuali pee– cato; in quo amor Dei erga Beatam Virginem Mariam apparuit, nam (6) Hanc ideam ita exponit TERRIEN his verbis: ((D'un regard auquel tous les siécles sont presentes, Dieu voyait le fils de cette Vierge, suspendu au bois de la croix, repandre a f!ots de ses membres percés la sang reparateur; il entendait la victime divine l'offrir pour tous, et surtout pour sa mere; et c'est en vue de ce sang a la consideration de ces merites, qu'il versa la grace au coeur de Marie, avant que selon la loi commune elle iut devenue péchereuse». Op. cit., lib. 4, c. 2. (7) ScoTus, Opus Oxoniense, lib. 3, dist. 3, q. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz