BCCCAP00000000000000000000548
218 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 282-284 gium immunis a peccato originali (1). In hac igitur secunda parte nos– trae theseos de hoc omnium rnaximo et singulari privilegio agendum nobis est, ,et de modo quo fuerit ei concessum. Ut autem ea quae dicenda sunt, clarius intelligantur, duo quae ad doctrinam catholicam spectant, prae oculis haberi debent: 283. Primum est.-Quod, teste revelatione, peccatum originale in om– nes Adami pasteros naturali generationis via descendentEs, transfundí debeat, ita ut de facto gratia sanctificanti nascantur omnes privati, nisi per aliquod DEi privilegium actualis culpae contractio impediatur; ex revelatione igitur non constat quod omnes contraxerint actualem cul– pam, sed quod omnes debeant illam contrahere; hoc debitum est pror– sus universale, a quo nec Beata Virgo Maria excE:pta dicenda est. Immunitas tamen ab actuali contractione culpae originalis non potest praesupponi, sed dcbet potius probar!. Secundum est.-Quod Christus, totius generis humani mediator ac redemptor, pro omnibus mortuus est, omnesque, mllla data exceptione, redemit; debuit proinde et Beatam Virginem Mariam redimere. Haec igitur sunt duo doctrinae catholicae capita fundamEntalissima. quae debent semper et ubique retineri, quaeque salvari debent in prae– senti doctrina; nec primum debEt nimis extendí, nec secundum nimis coarctari; id est, nec dicEre debes peccatum originale in omnes de facto intrasse quia negares exceptionem in Maria; nEc quod Chris– tus Mariam non redemerit, quia in hoc casu negares universalitatem redemptionis; sed, potius. distinctione convenient1 adhibita, primum debet cum secundo armonice affirmari; in hoc praecise labor, in hoc et solutio hujus quaestionis, quae, a Scoto praecipue incoepta et decla– rata, fuit a Pio IX dEnique tandem auctoritative omnibus fidelibus chris– tianis semel pro semper imposita. Censura.- En definitionem dogmatis ab omnibus sub poena anathe– matis retinendam: «Declaramus, pronuntiamus et definimus cloctrznam quae tenet Bea– tissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari 01nnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu merif'orum Chris– ti Jesu Salvatoris generis humani, ab omni originalis culpae labe prae- · servatam immunem, esse a Deo revelatam, atqne idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam» (2). 28·1. Explicatio.- Ut auteí:n sensum dogmatis rite, ut par est, in– telligas, omnia et singula definitionis verba sunt singillatim explicanda (1) Cfr. MALOU, OP. cit., vol. 2; Fr. GULIELMI GUARRAE, Fr. DUNS ScOTI, Fr. PE– TRI AUREOLI. Quaestiones disputatae de Jmmaculata Conceptione; PESQUIDOUX, L'Immae1llée Conception, histoire d'un dogme, 3 vol.; EDUARDO DE CAPARRO• so, La Inmaculada Concepción de Dims Scoto y el opiísculo del Sr. Larum– bc, Pamplona, 1908; DTC., art. Immaculée Conception; PASAGLIA, op. cit ; PALMIEar, Tractatus de peccato originali et de Irnrnaculata B. M. Virgini3 conceptil, Romae, 1904. th. 18; RoscHINr, Mariología, p. II, t. 2, pag. 11-87: ALASTRUEY, OP. cit., 145-236; SThS., OP. cit., n. 22-55; MERKELBACH, op. cit., 106-142. (2) DENZINGER, 1641.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz