BCCCAP00000000000000000000548
DE IMMACULATA CONCEPTIONE, th. 2, n. 282 2l'l, et v1c1ssim Matris erga Filium? «Solent matres etiam deformes filias tam ardenter amare ut etiam severae matronae, dum lactentibus in gremio infantibus garriunt, videantur sensum amisisse prae gaudio. Quid non dicunt, quid non faciunt? aut quis scurra levior est quam ma– ter ad infantulum? ... ( 16). Haec igitur transfer ad Mariam et Jesum, et cum proportione ra– tiocinare. Gratia igitur Btae. Mariae Virginis continuo augmentum habuit tum ex opere operato tum ex opere operantis; primum, per receptionem sa– cramentorum, praecipue SSmae. Eucharistiae post mortem Christi; se-. cundum, per opera meritoria ex influxu gratiae provenientia; meritum, uti scitur, ex caritate mensuratur. Utrum Bta. Virgo Maria meruerit a primo suae conceptionis instanti et quidem omnibus actibus suae vitae, tam in vigilia quam in somno, sunt theologi qui id affirment, aliis tamen contradicentibus (17). Quae cum ita sint, merito concluder,e liceat adducendo illa Sti. So– phronii verba: «Tu hominum exornasti. naturam; tu Anoelorum ordi– nem superasti; t'u fulgores Archangelorum obtenebrasti; tu sublimes Thronorum sedes infra te ostendisti; tu altitudinem Dominationum depressisti; tu Principatuum ducat'ibus praecucurristi; tu enervasti for– titudinem Potestatum; tu ipsis Virtutibus potentior virtus prodiisti; tu Cherubim oculatissimum visum terrestribus oculis vicisti; tu Seraphim sex alas habentium volatus animae pennis divinitus agitatis transvo– lasti; tu denique omnem creaturam longe transgressa es, quippe quae prae omni creatura enit'uisti puritate, et omnium creaturarum Condito– rern in te excepisti... Et alii quidem, iique plures, ante te eximia sanc– titate floruerunt. Sed nernini quernadrnodum tibi plena gratia imperti– ta est... Et merito quidem, nerno enirn sicut tu, ad Deurn tam proprie accessit. Ornnia vincis, omnia superas, quae e/fusa a Dei largitate in quoslibet dimanaverint» (18). Et illa St. Laurentii a Brundusio: «O virginem Sanctissimarn, quae hominum vez etiam Angelorum lingua aut mens eloqui et capere voterU altitur/inem gratiae et sanctitatis tuae? Quidquid Deus sparsim largitus t uerat Angelis in cae lo et Sanctis suis in terra, omnia simul collecta contulit in Mariam» (19). Pars 2.": Immo doctrina est a Deo revelata quae tenet Beatissimam Vir– ginem Mariam in primo suae conceptionis instanti fuisse singu– Iari Omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi .Tesu Salvatoris humani generis, ab originalis culpae Iabe praeservatam immunem. Connexio materiae.--Beata Virgo Maria non tantnm fuit omni gratia et omni virtutum genere ornata, sed etiam ob singulare Dei privile- (16) STUS, THOMAS A V!LLANOVA, apud TERR!EN, op, cit., pag, 282. in nota, (17) Cfr. de tota hac quaestione ALASTRUEY, op, cit., pag, 273-292; MERKELBACH, op, cit., pag, 199-201. 206-208: SThS., Mariologia, n. 74. (18) STUS. SoPHRON!US, Orat, I1 in SS. Deparae Anmmtiationem, PG, 86, 3237 sqs. (19) STUS. LAURENTIUS A BRUNDUSIO, Mariale, pag. 418.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz