BCCCAP00000000000000000000548
DE B. V. MARIAE SANCTIFICATIONE, th. 2, n. 280-281 215 jam in primo instanti conceptionis Beatae Virginis Mariae suam Matrem sanctificavit per collationem gratiae sanctificantis aliorumque donorúm quae gratiam habitualem comitantur (7). 280. Nec dicas.-Titulus exigitivus gratiae in Maria alius non est nisi ejus divina mate1nitas. Atqui in primo instanti suae conceptionis non concepit Verbum, sed pos– tea. Ergo nulla adest ratio admittendi sanctificationem Beatae Mariae Virginis in primo instanti suae vitae. Si igitur haec ratio obstat quominus gratia sanctificans frustra cumuletur in Maria usque ad instans Incarnationis, a fortiori deneganda est Mariae illa plenitudo gratiae quam adstruunt Theologi. Sed contra est quod ratio adducta nihil valet et nihil aliud probat nisi quod, adveniente divina maternitate Virginis, majar debeat esse quantitas gratiae in Maria; at non prohibet quominus admittamus in ip.sa maximam sanctitatem ratione praepa– rationis ad maternitatem; ad cujus pleniorem d·eclarationem sufficiens erit compara– tionem quamdam desumere ex palatiis aliisque monumentis quae homines aedificare solent in dignam atque convenientem principum habitationem; quae, antequam prín– ceps nascatur, omni genere pulchritudinis ornantur, et accurate decorantur intuitu principis venturi; sic etiam Beata Virgo Maria, quae templum erat sanctissimum in quo hospes futurus erat Filius Dei, Prínceps pacis, Rex regum... , debuit convenienter ornari gratia sanctificanti a primo instanti suae conceptionis. «Hujus (Mariae) uterus, velut templum ac domicilium, ad divini Verbi Incarnatio– nem, singulari est Dei benignitate magno et stupendo mysterio praeparatus». 2.") Gratia Beatae Mariae Virginis jam in primo instanti suae vitae, non tantum hominum, verum etiam gratiam Angelorum longe superavit. Hanc propositionem Theologi omnes admittunt, si comparatio sta– tuatur Mariam inter et singulos sanctos separatim, non vero si statua– tur inter Virginem et omnes sanctas collective sumptos, ac si gratia ini– tialis Beatae Mariae Virginis superaret gratiam totam quam acquisie– sunt omnes sancti simul. Hanc secundam sententiam tenet Stus. Alphonsus in suo opere Glo– rie di Maria (8), quem plures alii secuti sunt. 281. Probatur.-Argutnentuin pro hac sententia aliud desunii non potest nisi ex ea quod amor Dei erga Mariam intensior fuerit in illo instanti prae quolibet amore erga sanctas et justos in tata temporum differentia constitutos. Si hoc probaretur, res esset extra dubium posita. Alii tamen auctores (9), hanc rationem non existimant convincen– tem; quapropter negant talem fuiss-e quantitatem gratiae in Maria ut jam in ipso instanti suae conceptionis omnes sanctas simul sumptos superar,et. Quidquid igitur sit de hac controversia, omnes hanc plenitudinem admittunt, vel in instanti in qua Verbum concepit, vel saltem in ejus ad caelos gloriosa Assumptione. (7) Cfr. TERRIEN op. 9.it ., t. 1, lib. 4, c. 4; SUAREZ, De mysteriis vitae Christi, d\sp. 4, sec. '1, 11. 3-4; cfr. ELÍAS DE LA DOLOROSA, La gracia que para Ma– ria exigía la maternidad divina, in EstMar., 8 (1949), 299-324. (8) STl'.JS. ALPHONSUS DE LIGORIO, Le glorie di Maria, p. 2, disc. 2; cfr. etiam SUAREZ, op. cit., disp. 4, sect. 1; HONORATUS DEL VAL, De Verbo Incarnato, 11. 272; VALENTIA, in III, disp. 2, q. l. (9) TEP.RIEN, op. cit., vol. 1; LEPICIER, op. cit., pag. 155; Scholion.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz