BCCCAP00000000000000000000548

214 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 278-279 His tamen Theologi non quietantur, et amare in eorum Matrem rap– ii, quantitatem gratia-e determinare intendunt comparatione adhibita ipsam ínter caeterasque creaturas, et ajunt Beatam Viriginem Mariam jam in primo instanti suae conceptionis tantam gratiam habuisse ut non modo gratiam hominum, verum etiam angelorum longe superasse. «Quarto addo, ait Suarez, pium et verissimile esse credere, gratiam Virginis in prima sanctificatione intensiorem fuisse quam supremam gratiarn in qua consurnmantur angeli et hornines» (3). Et ipse Doctor Eximius huic rei accommodat illud Ps.: «Fundamenta ejus in rnontibus sanciiS)>, et etiam illud Isaiae jam superius citatum: «Erit in novissimis diebus praeparatus rnons dornus Dornini in vertice rnontiurn» ( 4). Beata Virgo Maria, quae vere dicitur domus Domini et mons in vertice montium aedificatus, ibi initium habuit, ubi maximi sancti finem habuerunt. Et hujus rei convenientiam optime declarat el. Billot, dicendo quod Beata Virgo Maria, quia modo specialissimo prae aliis cunctis fuerit redempta, debebat ipsa sola plus gratiae accipere quam totum simul corpus Ecclesiae (5). Paucis igitur verbis haec omnia debent a nobis demonstrari: 1. 0 ) Beata Virgo Maria in primo instanti suae conceptionis gratiam ac– cepit, qua sanctificata est. 279. Haec propositio fere non indiget demonstratione, nam tain evi– dens est tamque obvia ut injuriam infenet fidei qui de hac re vel mínimum quid dubitaret. a) Si enim Beata Virgo Maria gratiam non haberet, jam in primo lnstanti suae conceptionis, gratia esset in aliquo instanti privata; jamvero privatio gratiae in hoc praesenti statu constituit animam in statu peccati. Ergo Beata Virgo Maria, sine gratia, sub diaboli esset potestate, quod de Beata Virgine Maria Matre Dei, nec cogitari fas est. b) Firmiter credendum est quod quodlibet donum supernaturale aliis sanctis concessum, collatum etiam fuerit Mariae, nisi ejus condi– tioni repugnet. Jamvero «invenimus autem quibusdam aliis hoc privile– giurn esse concesswn, ut in utero sanctificarentur, sicut Jererniae ... et Joanni Baptistae ... Unde rationabiliter creditur quod Beata Virgo sanc– tificata fuerit antequam ex u tero nasceretur» ( 6). e) Tandem ultimum addas argumentum omnino apodicticum. Certe, Deus a primo instanti conceptionis Beatae Virginis Mariae dilexit ip– sam, quippe ejus Mater esse debebat; jamvero amor Dei non praesup– ponit in amato bonum quod diligitur, sed potius ·mua causat. Ergo Deus (3) SUAREZ, apud CHRYSOSTOME, Le moti/ de l'Incarnation... , pag. 387. (4) Is., 2, 2. . (5) BrLLO'I', De Verbo Jncarnato, th. 42: ((Qum enim una Virgo prae aliis cunc– tis fpecialissimo modo fuerit redempta, oportet sane ut ei uni plus gratiae sit collatum qumn toti simul corpori Ecclesiae, in quo longe inferior re– remptionis modus consideratur». (6) S'I'US. THOMAS, III, q. 27, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz