BCCCAP00000000000000000000548

DE B. V. MARIAE SANCTIFICATIONE, th. 2, n. 277-278 213 Huc -etiam facit consideratio illa quae apte desumitur ex tractatu de Verbo Incarnato; sicut corpus humanum non erat assumptibile a Verbo nisi ration,e animae intellectivae, quae capax erat beatitudinis et gloriae, sic pariter uterus virgineus Beatae Mariae dignus non -erat recipiendi Dei Filium, nisi per gratiam fuerit conveni-enter ornatus. Divinus tamen Artifex, ex qua Beatam Virginem Mariam in Ma– trem Dei elegerit, tales praerogativas naturae et gratiae in ipsa effun– dere dignatus est, ut vere ejus Mater sit «microcosmos, cui Deus plus curae impendit quam condendo universo» (1); quapropter ab aliis Beata Virgo Maria merito «Christus inchoatus» appellata est. Quae cum ita sint, hanc thesim statuendam censemus: THESIS 2.' 1 : Beata Virgo Maria jam in pr'imo suae conceptionis instanti plena exstitit cujuslibet gratiae. Immo doctrina est a Deo re– velata quae tenet Beatissimam Virginem 1\-Iariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari Omnipotentis Dei gra– tia et privHegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris hu– mani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam im– munem. Pars l.ª: Plena exstitit cujuslibet gratiae in primo instanti suae conceptionis. 278. Fuerunt aliqui Theologi, inter quos Ripaldc1 et Vega (2) qui dixerunt Beatam Virginem Mariam non fuisse sanctificatam per colla– tionem gratiae sanctificantis, sed per ipsam maternitatem; id ipsum cen– suerunt aliqui de anima Christi, secundum quos ipsa formaliter dei– formis efficeretur per unionem hypostat.icam; nos tamen, sicut in Trac– tatu de Verbo Incarnato hanc sententiam rejecimus, sic pariter affir– mamus in pra,esenti sanctificationem Beatae Virginis Mariae obtineri per infusionem gratiae habitualis aliorumque donorum quae simul cum ipsa infunduntur. At id etiam tenendum est: quod Beata Virgo Maria fuerit a Deo sanctificata in ipso instanti suae conceptionis, ita ut nullum esset ins– tans ab ejus animatione in qua ejus anima non esset omni g,enere vir– tutum ornata. ( 1) (2) STA. MECHTILDIS, apud LEPICIER, op, cit., pag. 81. RrPALDA, De ente s1LPernatural'i, lib. 4, disp. 79; VEGA, Thelogia Mariana, n. 162 sqs.; cfr. DTC., art. Ripalda, col. 2363-2369; cfr. etiam DELGADO VA– RELA, Maternidad formalmente santificante (Origen y desenvolvimiento de la controversia), in EstMar., · 8 (1949), 133-184; cfr. SThS., !oc. cit., ubi J. A. ALDAMA haec dicit admittenda: a) Ex maternitate divina Maria est sancta sanctitate quadam onto– logica. b) Ex maternitate divina Maria probabilius est quoque formaliter sancta sanctitate quadam gratificante. Quod patet : Lo) Vi solius maternitatis divinae Maria est consors naturae divinae. 2.o) Vi solius matenitatis divinae Maria est Filia Patris specialissimo modo. 3. 0 ) Vi solius maternitatis divinae Maria jus habet ad haereditatem divinam. 4,o) Vi solius maternitatis divinae Maria est Deo gratissima.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz