BCCCAP00000000000000000000548

212 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 2, n. 276-277 principium primarium et magis universale, quod omnia alia veluti com– prehendat; et si ita est, quodnam tandem illud sit. 1. 0 ) Sunt qui dicant adesse tale unicum principium primarium: a) Simplex: Maria, Mater Dei. Maria, Nova Eva. Maria, Mater universalis. b) Compositum: Maria, Mater Sponsa. Maria Mater, Corredemptrix. Maria concrete et historice considerata. Maria mater Christi totalis. 2. 0 ) Sunt denique et alii qui dicunt adesse duo principia primaria: Maria Mater Dei et MatEr spiritualis. Maria Mater Dei et Socia Mediatoris. Maria Ancilla, Mater Domini qua Redemptoris. Nobis magis arridet sententia juxta quam principium unicum prima– rium theologiae marianae in Maria Matre Dei et creaturarum, seu in Maria Matre Universali, quaerendum sit, eo quod haec idea simplex et simul complexa omnia alia privilegia Mariae E:t comprehendat et tam– quam in radice contineat; ex ea, enim, omnes perfectiones Btae. Mariae Virginis apte deduci possunt (14). CAPUT 11 DE BEATAE MARIAE VIRGINIS SANCTIFICATIONE ET IMMACULATA CONCEPTIONE 277. Connexio materiae.-Cum jam in superioribus regulae fuerint statutae secundum quas tota doctrina theologica circa Virginem Ma– riam a theologis deducatur, ad earum applicationes veniendum jam est; et primo quidem agendum nobis est de dispositione Beatae Virgi– nis Mariae ad ejus maternitatem; cum enim Deus suaviter ac fortiter omnia disponat, suspicari jam licet ipsum non neglexisse curam im– pendere totam in praeparatione illius Virginis quam ab aeterno in Matrem Dei pra,eelegerat; et quia praeparatio divina in tantum habe– tm.- in quantum ab ipso Deo infunditur per collationem gratiarum alio– rumque donorum, statim texendus est sermo de sanctificatione Virgi– nis in primo instanti suae conceptionis deque ejus Immaculata Con– ceptione. (14) (:fr. de tota hac quaestione, BovER, Soteriología Mariana (Madrid, 1946); RoscHINI, Mariología, t. 1, pag_ 323-379; SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, t. 3, Mariología, n. 2-10; A. Lurs, C. SS. R., Principio fundamental o primario. ¿Cómo enunciarlo, si se da ese único principio?, in EstMar., 3 (1944), 186· 217; ELÍAs DE LA DOLOROSA, La maternidad divina, principio supremo de la Mariología, in EstMar., ibid, pag. 35-53; S. ALAMEDA, El Primer principio mariólogico, según los Padres, ibid., pag. 163-186; RoscHINr, De principiis fundamentalibus Mariologiae, in Mar., 2 (1940), pag. 232-250; BovER, Los principios mariológicos, in EstMar., 3 (1944), 11-33.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz