BCCCAP00000000000000000000548

DE I3. V. MARIAE PRAEDESTINATIONE, th. 1, n. 275-276 211 non redundat.» <<Omnia namque flumina gratiarum Dei influunt in Ma– riam; hoc est enim illud gratia plena» (13). Oceanum magnum et immensum in quod omnia ilumina gratiae in– grediuntur et a quo omnia exeunt, est divina matErnitas, quae Virgi– nem Mariam plenam inundatione gratiae constituit. Quae cum ita sint, nonnulla principia statuenda sunt quae totam theologiam circa Btam. Virginem Mariam gubernent atque dirigant, et ex quibus scientificaü conclusiones deducantur et in unum veluti sys– tema logicum ordinentur; quae quidem principia nullo modo nova di– cenda sunt, quandoquidem in ipsa Sacra Scriptura et in Stis. Patribus, necnon et in ipso Magisterio Ecclesiastico, fundentur. 1. 0 ) Principium convenientiae.-Ita enuntiari potest: Btae. Mariae Virgini ea omnia privilegia fuerunt a Deo concessa quae ad suum offi– cium rite adimplendum convenientia erant, dummodo non sint rationi aut doctrinae Ecclesiae contraria. 2. 0 ) Principium singularitatis.-Cum Beata Virgo Maria ordimm a se consti.tuat, ab ordine aliorum omnino diversum, multae perfectiones, quae aliis non competunt, sunt ipsi adscribendae. 3. 0 ) Principium eminentiae.-Privilegia, a Deo aliis sanctis collata, inveniri etiam debent in Maria vel formaliter, vel eminenter, vel aequi– valenter, juxta privilegiorum naturam et Virginis Mariae condi:tionem. 4. 0 ) Principiwn analogiae seu similitudinis cum Christo. - Cum Bta. Virgo Maria Christo fuerit simillima, ipsius privilegia correspon– dere debent privilegiis ejus Filii, non tamen univoce, sed analogice. 5. 0 ) Principium recirculationis.-Ordo reparationis, ex voluntate di– vina, ordini ruinae correspondere debet, modo tamen parallelo et anti– thEtico, ita ut actioni mulieris in nostra ruina contraponatur actio Ma– riae in nostra reparatione. 6. 0 ) Principium consortii seu consociationis.-Bta. Virgo Maria, utpo– te Socia Christi Redemptoris ad dissolvenda opera diaboli, subordinate tamen et dependenter a meritis ipsius Christi, ea omnia peragüre de– buit in nostram salutem quae prima Eva in nostram ruinam peregit. 7.º) Principium solidaritatis.-Cum Deus decreverit homines recon– ciliare ex toto rigore justitiae, et ipsa justitia vindicativa postulet ut qui peccatum commisit, et ipse poenam peccati subeat, sequitur quod Bta. Virgo Maria, utpote Filia Adami et totum genus humanum in suo consensu repraesentans, hanc solidaritatem (naturae scilicüt et pec– cati) Christo Ejus Filio Redemptori communicavit tum quoad naturam tum quoad peccatum, et sic et Christum constituit Redemptorem et homines capaces effecit redemptionis Christi. 276. Scholion VI: Utrum detur aliquod principium primarium supre– mum mariologicum.- Ex dictis patet multa adesse principia in scientia mariologica, ex quibus scientificae conclusiones deduci possint et ex quibus haec scientia in unum logicum systema redigi possit. Quaeritur nunc inter theologos utrum detur, inter ipsa haec principia, aliquod (13) STUS. LAURENTIUS A BRUNDUSIO, Mariale, sermo 2, super Salve Regina pag. 390.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz