BCCCAP00000000000000000000548

210 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 1, n. 275 hospitio ut ... (haec privilegia) pro ipsa domus exigat pensione, pro ip– sius uteri mercede conquirat» _(4). Quopropter majus quod de Beata Virgine Maria encomium dici po– test, aliud non est nisi quod sit Mater Dei; nec ipsa Scriptura aliis vef– bis usa est ut ejus excellentissimam dignitatem innotesceret: «Jacob au– tem genuit Joseph, virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus» _(5). In hac pericope cuneta, quae de Beata Virgine Maria dici umquam poterunt, uno vel alio modo continentur et ab ipsa prono alveo procedunt. «Hoc solum de sancta Virgine praedicari, quod Dei il1ater est (ex– cedit) omnem aztitudinem quae post Deum dici aut cogitaTi potest» (6). <<Erat enim Mater Dei, qua dignitate nulla majar» (7). «Hoc autem quod... Dei mater est, tantae dignitatis est quod non so– lum viatores sed etiam comprehensores, non solum homines, verum et-iam angeli eam revereantur auadam praerogativa speciali» (8). Immo ipse Cajetanus ait Beatam Virginem Mariam per suam mater– nitatem <<ad fines deitatis attingere» (9). Sed haec omnia audiamus ab ipso Luthero: «Quare, ait, (nempe quia est Mater Dei) tam praeclara et ingentia bona ei data sunt, ut superent captmn cujuscumque; hinc enim omnis honor, ac beatitudo provenit ut in universo humano genere unica sit persona superior cunctis, cui nema sit par, quod cum caelesti patre, filium tantum habeat commu– nem. Ergo propterea unico verbo totus ejus honor concluditur, si pa– rentis Dei insignietur nomenclatura, quandoquidem nema majara, vez de illa praedicare, vel illi nuntiare possit, etiamsi tot linguas habeat quot flores terra herbulasque, caelum stellas, ac mare sustinet are– nas» (10). Quae cum ita sint, liceat nobis verba illa Eccl. ad maternitatem Vir– ginis Mariae applicare: «Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat» (11). «Omnia ergo flumina intrant in mare... Flumina sunt charismata Spiritus Sancti... Omnia ergo intrant in mare, dum omnia sanctorum charismata intrant in Mariam. Flumen enim gratiae angelorum intrat in Mariam; flumen gratiae patriarcharum et prophetarum intrat in Mariarn, et jlumen gratiae apostolorum intrat in Mariam; flumen gra– tiae martyrum intrat in Mariam, flumen gratiae confessorum intrat in Mariam; flumen gratiae virginum intrat in Mariam. Ornnia flumina in– trant in rnare, omnes gratiae intrant in Mariarn» (12). «Maria mare interpretata est; in mari non inveniernus aquas? Ma– ria mare est illucl, de qua ait: «Omnia flumina intrant in mare, et mare (4) (5) (6) (7) (8) (9) (10) (11) (12) STUS, PETRUS CHRYSOLOGUS, sermo 140, PL., 52, 577. Mt., 1, 16. STUS. ANSELMUS, Lib. de Excel. Virginis, e 2; PL., 159, 559; «Cette mater– nité glorieusse, cette alliance eternelle qu'elle a contractée avec Dieu la met dans un rang tout singulier, qui ne souffre aucune comparaison». BossUET STUS THOMAS, in Comment. Sti. Mt., c. 2. STUS. BONAVENTURA, in III Sent., dist. 9, a. 1, q. 4. ÜAJETANUS, in II-II, q. 103, a. 4. Apud AUGUSTO NICOLÁS, op. cit., t. 2, c. 2, pag. 18, quare optime TERRIEN : «Comme la theologie naturelle sort de cette definition (Ego sum qui. sum) donnée par Dieu lui-meme ainsi toute proportion gardée, la Mariologie, s'il est permis d'employer ce terme technique, emane .du dogme de la maternit~ divine». Op. cit., vol. 1, pag_ 22. Optima et pretiosa huJus rei documenta apud eumdem auctorem, pag. 228-238. Eccl., 1, 1. CONRADUS A SAXONIA, Speculum B. M. Virginis, lect. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz