BCCCAP00000000000000000000548

DE B V. MARIAE PRAEDESTINATIONE, th. 1, n. 274-275 209 Respondemus contra Vasquezium (7) dicendo hanc electionem fuis– se omnino gratuitam et antecendenter ad praevisionem meritorum Btae. Mariae Virginis; et ratio videtur satis clara, quandoquidem omnia merita Virginis Mariae proveniunt ex gratia; gratia autem ei concessa fuit intuitu maternitatis divinae. Unde recte colligitur electionem ip– sius ut esset Mater Dei, et quidem Redempforis, esse omnino gratuitam seu antecedenter ad praevisionem meritorum. Hanc doctrinam proba– mus ex ipsis verbis Pii IX in Bulla «lneffabilis», ubi ait: <<Deus ab ini– tio et ante saecula Unigenito Filio suo Matrem... elegit... Quapropter illam... caelestium omnium charismatum copia cumulavit ut Jpsa ab omni prorsus peccati labe libera (essetJ» (8). 275. Scholion V: Utrum maternitas Btae. l\fariae Virginis fons sit et origo omnium privilegiorum ipsius.-Maternitatem Beatae Virginis Mariae principium exstitisse atque centrum omnium aliorum privilegio– rum in ipsa existentium, omnes tam Theologi quam Patres agnovere; et profecto, nihil mirandum, nam ipsa est ratio cur alia existant; si tnim a Beata Virgine Maria dignitatem Matris Dei semel pro semper removeas, eo ipso rationes corruunt congruentiae pro immunitate a pee– cato originali, pro sanctificatione specialissima, pro mediatione et in caelos assumptione; sicut enim radii solares ab uno centro omnes oriun– tur, et ab eo pendent, ita ut, isto sublato, auferri debeant et illi, ita di– cendum est de privilegio maternitatis relate ad alia (1). Ad rem Petavius: «Certe, quidquid est in Beata Maria laude et prae– dicatione dignum, quodcumque gratiae ac gloriae inest decus atque or– namentum, totum id illa maternitati suae refert acceptum. Ab hoc enim ceu fonte et orgine cuneta fluxerunt, quae in ea mirifica et stu– penda congessit divina largitas, quae nusquam alias se copiosius atque uberius effudit» (2). Ut igitur aliquo exemplo haec omnia veluti illustrentur et melius de– -clarentur, comparationem quamdam placet instituere maternitatem in– ter Beatae Mariae Virginis et unionem hypostaticam: sicut enim unio hypostatica ratio est omnium gratiarum et privilegiorum quae in hu– mana Christi natura cumulantur, sic maternitas radix est omnium privilegiorum quae in Maria existunt. Hanc dependentiam in ipsa oratione angelica invenies expressam, ubi ideo Beata Virgo Maria ínter omnes mulieres benedicta praedicatur, quia «benedictus fructus ventris tui». «Ea de causa, o Virgo beata, te benedictam praedico quia fructum 1Jenedictum in ventre concepisti et portas; benedicta es tu et benedic– tus est fructus ventris tui; sed ideo tu benedicta quia ille benedictus est» (3). Nec aliter Stus. Petrus Chrysologus quando dicit omnia quae in Beata Virgine Maria reperiuntur privilegia, pretium componere hospitalitatis quam ipsa Virgo concessit: «Una puella sic Deum in sui pectoris capit... (7) In III, cilop. 23, c. 4, et TH. RAYNALDUM, Dypticha Mariana, p. 4, n. 1-10 sqs. (8) CL., 6, 836. (1) «Taus les priviléges de la bienheurese Vlerge se rapportent a sa maternlté, comme les rayons au foyer d'ou ils dimanent». TERRIEN, op. cit., vol. 1, pag. 213. (2) De Jncarnatione, lib. 14, c. 8, 2. (3) TOLEDO, apud TERRIEN, op. cit., pag. 217, in nota. MAN. THEOL. DOGM.-III.-15

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz