BCCCAP00000000000000000000548
208 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 1, n, 273-274 c) Id tamen meruit merito de congruo, non late dicto (3), sed stric– te dicto .( 4). 273. Scholion 111: Utrum Beata Virgo Maria fuerit, consequenter ad praevisionem peccati Adami, a Deo electa ut esset Mater Dei Redemptoris. Pius IX in Bulla <<lneffabilis» sic loquitur: «Ineffabilis Deus ... cum ab omni aeternitate praeviderit luctuosissimam totius humani generis ruinam ex Adami transgressione derivandum, atque in mysterio a saecu– lis abscondito primum suae bonitatis opus decreverit per Verbi incar– nationem sacramento occultiore complere, ut contra suum misericors propositum hamo, diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, non periret, et quod in primo Adamo casurum erat in secundo felicius eri– geretur, ab initio et ante saecula Unigenito Filio suo Matrem, ex qua caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, elegit atque or– dinavit, tantoque prae creaturis universis est prosecutus amare, ut in Illa una sibi propensissima voluntate complacuerit» (5). Bta. igitur Maria, in sua electione et praedestinatione, ita est cum decreto Redemptionis, per Verbum incarnatum peragendae, conjuncta, ut ipsemet Pontifex paulo post non dubitaverit affirmandum: «Virgi– nis primordia ... uno eodemque decreto cum divinae Sapientiae incar– natione fuerint praestituta» (6). Uti vides, duo signa rationis admittimus in decreto divino electionis et praedestinationis Eta.e. Virginis Mariae ut esset MatGr Dei: unum, quo Deus Mariam eligit ut esset Mater Dei; et aliud, consequenter ad praevisionem peccati Adami, quo D.Gus Mariam eligit ut sit Mater Dei Redemptoris; nec sent(:mtiam P. Roschini approbare possumus secun– dum quam inter Incarnationem passibilem et peccatum nulla sit ratio dependentiae sed tantum connGxionis in ipso decreto divino ab aeterno stabilito, nam nulla apparet repugnantia in eo quod Deus, in primo sig– no rationis Verbum incarnandum foret sine ullo respectu ad aliquam circumstantiam creationis et ideo nec peccati; in secundo autem, de– pendenter a peccato praeviso, curo respectu ad ipsum peccatum, cum carne passibili. Quapropter negamus etiam adesse in hoc casu indebi– tum transitum ab ordine praesenti historico et reali ad ordinem mere possibilem; nos enim scimus ex revelatione quid vi praesentis decreti accideret si Adamus non peccasset, Verbum scilicet incarnatum foret– utpote praeordinatum ante quamlibet creationem, independenter scili– cet ab omni peccato ac proinde impassibile. 274. Scholion IV: Utrum haec Btae. Mariae Virginis electio ut es– set Mater Dei, et quidem Redemptoris, fuerit ex parte ipsius omnino gra– tuita.-Quaeritur in hoc Scholion utrum Bta. Virgo Maria meruerit ut eligeretur in Matrem Redemptoris ita ut haec electio fuerit non ex prae– dilectione divina, sed potius ex praevisis meritis ipsius. (3) (4) (5) (6) BILLUART, SYLVIU/3, WIRCEBURGENSES, GARRIGOU-LAGRANGE. Ita HUGON, BITTREMIEUX, ALASTRUEY, LERCHER, ROSCHINI, ALDAMA; cfr. ALAS– TRUEY, op. cit., 58-61. CL., 6, 836. Jbid. Cfr. de hac quaestione et de diverso modo rem concipiendi RoscHINI, Mariología, p. I, t. II, pag. 19-43, ubi recentem bibliographiam invenies; praeterea, Rocca et G. RoscHmr, De ratione primaria existentiae Christi et Deiparae, in Mar., 3 (1941), 1-3; et BERTI, Animadversiones in articulum «De ratione primaria... )), ibid., pag. 124-150; et ROCCA et ROSCHINI, ibid., pag. 151-168 et 301-371; SThS., loe. cit., pag. 297-300; ALASTRUEY, op. cit., pag. 51-66.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz