BCCCAP00000000000000000000548
DE B. V. MARIAE PRAEDESTINATIONE, th. l. n. 269-272 207 re, et ad illius Virginis primoraia transferre, quae uno eod,2mque decre– to cum divinae sapientiae Incarnatione fuerunt praestituta» (14). Caeterum, cum doctrina, quam nunc statuimus, nonnisi quaedam applicatio sit doctrinae superius expositae circa causam primariam mo– tivam Incarnationis, possumus haec omnia praesupponer,e et rationem theologicam paucis verbis afferre. Ratione theolog·ica.-Cum niaternitas et filiatio sint correlativa, ita ut unum sine altero nequaquan concipi queat, evidens est quod si Deus Christum hominem elegerit ante mundi constitutionem, elegerit etiam et Beatam Virginem Mariam in Matrero ipsius (15). Atqui verum est quod Christus ut horno fuerit primus in mente divina, causa existens finalis et exemplaris per quem et secundum quem universa fuerunt condita. Ergo Deus simul cum Christo qua homine Mariam elegit ante quamlibet creaturam, et ideo independenter a praevisione peccati Ada– mi; quo fit ut etiamsi Adamus non peccasset, Beata Virgo Maria esset adhuc Mater Dei. 270. Nota bene.-Cum enim Christus et Maria in eodem decreto di– vino contineantur, easdem profecto praerrogativas eis competere neces– se est, easdemque cum creaturis relationes; quod quanti momenti sit, nemo est qui non videat _(16). 271. Scholion I: Utrum Bta. Virgo Maria ita a Deo fuerit electa in Matrem Dei ut, si ipsa non fuerit ad hoc electa, nec existeret. Sacra Scriptura, quando loquitur de Maria, semper etiam loquitur de ejus Filio. Nunc autem, ex hac tam intima unione Matrem inter et Filium, Theologi inferunt corollarium praesens, ita ut ipsa existen– tia Virginis ab ejus maternitate dependeat (1). 272. Scholion II: Utrum Bta. Virgo Maria meruerit esse Matrem Dei, si non de condigno, saltem de congruo, non solum late, sed etiam stricte dicto. a) Quod non meruerit de condigno maternitatem divinam affirmant omnés theologi, contra G. Biel, eo quod nulla sit proportio inter ipsius merita et maternitatem divinam, nam hace pertinet non ad ordinem gratiae et gloriae, sed ad ordinem hypostaticum, nec ulla adfuerit or– dinatio divina ad tale praemium retribuendum. b) Nec fuit meritum accedens ad meritum de condigno, sicut pla– cuit Janssens _(2). (14) (15) (16) (1) (2) Bulla Ineffabilis Deus, CL., 6, 836. Pulchre scrlblt P. HoscHrnI: «B. Virgo enim et Christus ad invicem se ha– bent tamquam charta et verbum in ipsa scriptum. Quemadmodum vero se– parar! nequit verbum scriptum a charta in qua invenitur scriptum quin verbum ipsum destruatur, ita separar! nequit Verbum incarnatum a Maria quin Verbum ipsum destruatur. Necesse igltur est ut unum in alia lega– tur». Mariología, p. I, II (1947), pag. 14. Optime de hac re P. HoscHrnr, op. cit., pag. 42-43. Cfr. ALASTRUEY, OP. cit., pag. 64-66. Op. cit., p. 1, sect. 2, a. 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz