BCCCAP00000000000000000000548
206 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 1, n. 269 hamo redemptus est. Verbum Dei caro factum est, Deus humilis et hamo sublimis» ( 5). Et alibi: « Virgo non leviter et fortuito inventa, sed a saeculo electa ab Altissimo, praecognita et sibi praeparata» (6). Stus. Antoninus: «Ipsa enim ante saecula praedestinata est ut esset principium ex quo recreandum fuit omne creatum, et sic dicitur de ea: Dominus possedit me in initio viarum suarum, id est ut sim prima omnium creaturarum, quae purae creaturae sunt... Elegit eam Deus et praeelegit ab aeterno praeordinando..., ab aeterno fuit memoria hujus Virginis ut. quid singularissimum» (7). Rabbi Onkelos, cujus auctoritas ab omnibus fere theologis citatur: «Amare intemeratae Virginis creavit Deus caelum et terram. Non solum amare Virginis conditus est mundus, sed etiam sustentatur» (8). Auctor de Conceptione Bta:e. Mariae: «Quidquid intellexerirnus, quid.– quid mente conceperimus, quidquid ore protulerimus, mínimum est et quasz nihil ad ea quae tibi ex aequo debemus. Tu namque ante omnem creaturam in mente Dei praeordinata fuisti, ut omnium feminarum cas– tissima Deum ipsum verum hominem ex tua carne procreares, ut om– nes post suum Filium tuum regina caelorum effecta gloriosa regnares, ut perdito mundo recuperationis aditum et vitae perennis emolumen– tum praeparares» (9). Stus. Bernardinus Senensis: «Pater ante saecula Deus praedestina– vit in Virginem dignissimam, Filius elegit in Matrem, Spiritus Sanctus omnis gratiae domicilium praeparavit.» ( 10). Stus. Albertus Magnus: «Ipsa enim ante saecula praedestinata est u't esset principium ex quo recreandum fuit omne creatum» (11). Sus. Laur,entius a Brundusio: «Praedestinata Mater Christi, praedes– tinata una cum Christo primogenito ante amnem creaturam» (12). Ex Theologis.-Audias etiam praeclaros theologos totatn doctrinani Patrum in unum compendfantes: «Christus et Beata Maria meruenmt angelis gratiam habitualem et gloriam essentialem merito dignitatis spectante ad causam finalem, quatenus angeli sunt creati gratia et gloria donati propter Christum et Mariam. Haec assertio est communis Theologorum» (13). Huic assertioni consona sunt etiam verba Pii IX in Bulla Ineffabi– lis: «Ipsissiina verba, quibus divinae scripturae de increata Sapientia loquuntur, ejusque sempiternas origines repraesentant, consuevit (Ec– clesia) tum in ecclesiasticis officiis tum in sacrosancta liturgia adhibe- (5) Apud LEPICIER, op, cit., pag. 22. (6) Hom. II super .Miss1ls est, PL., 183, 63, n. 4. (7) Snmma ThPologica, c. 4, tit. 15, col. 928-929. (8) RABBI ÜNKELOS, ibid (9) PL., 159, 315. (10) Sermo 9 de Visit., Lugd., 1550, t. 4, pag, 110. (11) .Mariale, q. 145. (12) .Mariale. sermo 2; ita DYDIMus, in De Trinitate: «Electus ex millibus..., Deipara electa est prae omnibus ad IncarnationemJl. (13) VIRGILIUS SEDLTMAYR, o. P., Theologia Mariana, apud BOURASSÉ, summa aurer.t, t. 8, col. 110 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz