BCCCAP00000000000000000000548

DE B. V. MARIAE PRAEDESTINATIONE, th, 1, n. 268-269 205 nae; eadem quaestio agitabatur de Verbo Incarnato, ubi de causa mo– tivi primaria Incarnationis. Explicatio terminorum.- Unica vox quae in praesenti indiget accu– rata explicatione, est verbum «praedestinare». Sc1endum igitur est quod hoc verbum «pradestinare», «nihil aliud significat nisi rem aliquam mente et consilio ordinarc et transmittere in aliquem finem» ( 1). Sic, e. g. superior dicitur aliqucm subditum alicui officio praedestinare; in hoc igitur modo loquendi, idea quaedam includitur alicujus operationis et simul animus hanc ipsam ideam data opera exsequendi. Praedesti– natio igitur divina est: Ratio ordinis aliquorum in finem, in mente di– vina ab aeterno existens. Cum igitur dicimus Deum Virginem Mariam praedestinasse in Ma– trero Dei, significar,e intendimus ideam quam de Beata Virgine Maria sibi ab aeterno efformavit Deus, quamque in animo habuit ipse ut in exsecutionem mandaret tempore opportuno. Sensus igitur nostrae theseos est quod Deus, jam ante praevisionem peccati Adami, Beatam Virginem Mariam elegerat ut esset Mater Dei, ita ut, etiamsi Adamus non pecasset, Mater Dei nihilominus fuisset; seu aliis verbis, quod Deus uno eodemque decreto, et quidem ante prae– visionem peccati Adami, decrevit Christum Filium Dei naturalem Ho– minem factum, ejusque Matrem, Btam. scilicet Virginem Mariam (2). Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura Bta. Virgo Maria ita apparet cum ejus Filio unita atque conjuncta, ut ubicumque sit Je– sus, ibi etiam est Maria; in Protoevangelio ( Gn., 3, 15); sic etiam in Prov., 8, 22-24; ad Gal., 4, 4; Joan., 2, 1; Mt., 2, 11; Le., 2, 7. Iste autem modus loquendi nobis indicat intimam unionem Christi et Mariae tum in ordine exsecutionis tum in ordine intentionis. Quod confirmatur verbis Pii IX: «Ab initio et ante saecuia (Deus) Unigenito Filio suo Matrern, ex qua caro factus in beata temporum ple– nitudine nasceretur, elegit atque ordinavit» (3). Et etiam verbis Pii X: «In Scripturis sanctis, quotiescumque de fu– tura in nobis gratia prophetatur, toties fere Servátor hominum cum sanctissima ejus Matre conjungitur» ( 4). 269. Probatur ex Patribus.-Patres, cuni de niagnitudine Beatae Ma– riae Virginis sermonem instituunt, rationem ind,e quaerunt potissimam quod jam ante saecula, ante quamlibet creaturam, fuerit Beata Maria praedestinata et electa. Stus Bernardus: «Propter hanc omnis scriptura jacta est; propter hanc tot'us mundus factus est, et haec gratia Dei plena est, et per hanc (1) BILLOT, De Deo Uno, pag. 283; cfr. RoscHrnr, Mariología, loe. cit., pag, 9-10. (2) MIGUEL CALDENTEY, «Nuestra SMiora Santa María», ¿fué Madre por causa del pecado?, o el primado universal de Jesucristo y Maria, según el Doctor, in EstMar., 8 (1949), 363-381. (3) Bulla Ineffabilis Deus. (4) Ad diem illum, 2 feb. 1904.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz