BCCCAP00000000000000000000548
204 DE BEATISSIMA V. l\,1ARIAE, th. 1, n. 267-268 ria doctrinam theologicam complectitur, haec est: quod in generis hu– mani restauratione easdem habuit partes Beata Virgo Maria quas in ip– sius perditione habuit illa prima Eva, qua,e omnium mater dicitur et est. Cum igitur de Christo qua mediatore et Redemptore aliqua saltem innuerimus in tractatu supra descripto, considerationem vertamus ne– cesse est ad Virginem Mariam, quae una cum ipso causa exstitit nos– trae salutis. «Vcre ac .fideliter confitendum est, ait c. Billot, habere Mariam in ordine reparationis ipsissimas partes quas habuit Eva in ordine ruinae, tantumque influere in restaurationem nostram ac serpentis cladem quantum influxit Eva in nostram perditionem. Vere demum credere opor– tet Mariam cum ipso Salvatore Jesu Christo, indissolubili nexu in ordine ad dissolvenda opera diaboli esse conjunctam» (1). «Quod ergo Deus conjunxit, hamo non separet» (2). Et revera cum genus humanum in persona Adami sub jugo diaboli infeliciter constitue– retur, vox de caelo audita est, mulierem pra,enuntiavit contra diabo– lum colluctant,em necnon et caput ipsius conterentem: «Inimicitias po– nam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum» (3). In rcparationc generis humani secundo Adamo Christo nova quo– que Eva adnexa est; oportet igitur de ipsa loqui. Et quia ea qua,e a Deo in tempore sunt effecta, secundum ordinem fuerunt ab aeterno per prius electa et praedestinata, agendum nobis ést in ipso limine tractatus de praedestinatione et electione Beatae Ma– riae Virginis ut esset Mater Dei; quod, uti videre est, et rectae ratio– ni apparet valde consentaneum; nam electio et praedestinatio Virginis Mariae in Matrem Dei fans est et origo omnium praerogativarum et ex– cellentiarum quae in Maria inveniri queunt; quod pastea, in Scholion, late· declarabitur (4). THESIS l.ª: Beata Virgo Maria fuit a Deo electa ut esset Mater Dei inde– pendenter a praevisione peccati Adami, ita ut, etiamsi Adamus non peccasset, fuisset adhuc praedestinata in Matrem Dei. 268. Status quaestionis.- Uti facile colligi potest, quaeritur in praesenti utrum electio et praedestinatio Beatae Mariae Virginis ut esset Mater Dei, pendeat necne a praevisione peccati Adami, ita ut, pee– cato Adami non existente, nulla amplius fuerit ratio Maternitatis divi- (1) BILLOT, De Verbo Incarnato, pag. 390; cfr. VAN NOORT, op. cit.. n. 152; TERRIEN, op. cit., t. 2, pag. 3 sqs.; HUARTE, De Deo Creante, pag. 557. (2) Mt., 19, 6. (3) Gn., 3, 15. (4) Cfr. BITTREMIEUX, De principio supremo Mariologiae, in EphTheolLov., 8 (1931), 249-251; BoVER, Síntesis orgánica de la 'Mariología en función de la asociación de María a la obra redentora de Jesucristo, in EstEcl., 12 (1929); IDEM, Los principios mariológicos, in EstMar., 3 (1944); IDEM. soteriología Mariana. Madrid ( 1946), 29-100; G. M. RoscHINI, De principiis fundamen– talibus Mariologiae, in Mar., 2 (1940), 232-250; IDEM, Mariología, I, 2, pag. 9-57.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz