BCCCAP00000000000000000000548

DE BEATAE MARIAE VIRGINIS PRAEDESTINATIONE, th. 1, n. 267 203 hac scientia nemo tam jejunus, hujus 1aboris tam imperitus ,et alienus nemo quam istius operis auctor. At pace omnium dixerim, in eo praecise laus, in eo et meritum; si enim acuitas et ingeni penetrabilitas in nobis adessent, periculum for– sitan adesset ne ingenio tribueres ea quae soli Beatae Mariae Virgini competere possunt; at si, e contra, illud abest, totum tribuas necesse est Virgini Deiparae. Nos igitur nullum aliud desideramus praemium nis1 adimpletionem illius promissionis quam Divina Sapientia elargita est inquirentibus eam: «Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt» (24). Unum tamen adhuc notare velim: in expositione doctrinae de Beata Virgine Maria, quam statim incipiendam censemus, non suasionibus cor– dis indulgebimus, sed viam potius intellectus sequemur; in illis enim quandoque piae continentur exaggerationes, quibus prefecto fides non indiget, nec Beata Virgo Maria. «Non indiget nostro mendacio, ait Stus. Bonaventura, quae tantum est plena veritate» (25). «Virgo regi.a falso non eget honore, veris cumulata honorum titulis, infulis dignitatum» (26). Ordo dicendorum.- Ut autem, ea quae sumus dicturi, paucis verbis retineantur, ordo sequ,endus iste erit: 1.--De Beatae Mariae Virginis praedestinatione et electione ut esset Mater Dei. 11.--De ejus sanctificatione et Immaculata Conceptione. 111.--De ejus virginitate et integritate ante partum, in partu et post partum. IV.--De Beatae Mariae Virginis maternitate. V.--De ejus mediatione universali. VI.--De ejus in caelos gloriosa assumptione. CAPUT I DE BEATAE MARIAE VIRGINIS PRAEDESTINATIONE ET ELECTIONE UT ESSET MATER DEI 267. Connexio materiae.-Tractatus de Beatissii:na Virgine Maria post tractatum de Verbo Incarnato suum obtinet locum, quippe aequum et justum est ut opus Redemptionis, vel si mavis, restaurationis, tam ex parte Christi Novi Adami quam ex parte Virginis Mariae adaequate, quantum fier.i possit, pertractetur. Idea enim generalissima, in Patri– bus et Theologis clare admodum contenta, quae totam de Virgine Ma- (24) Eccl, 24, 31. (25) In III Sent., dist. 3, p. 1, q. 2, ad 3. (26) STUS, BERNARDUS, PL., 182, 332.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz