BCCCAP00000000000000000000548
202 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, Prooemium, n. 266 «Miser ego sum, ait ipse, qui e/fulgentes splendores Deiparae radios terribiles et incomprehensas facuztates, caeli et terrae inhabitatae mys– terium admirandumque propitiatorium verbis consequi tentavi. Gestie– bal enim interioris animi cogitatio ad exactiorem intelligentiam... Ve– rumtamen, carissimi, et timor multus ·et gravis continuit me. Concutit enim mentem meam maximae contemplationis ac velut incomprehensi mysterii memoria, nempe quae illud eloqui minime possit. Quis enim hujusmodi mysterio exprimendo queat sufficere? (18). A..TJ. ignoras Stum. Bernardum de Heatissima Virgine Maria non au– dere habere sermonem? «Non est equidem quod me magis delectet, sed nec est quod terreat magis, quam de gloria Virginis Mariae habere ser– monem». «Quis mortalium, ait Stus. Bemardinus Senensis, nisi divino fretus oraculo, de vera Dei et hominum Genitrice quidquam modicum sive grande praesumat pollutis labiis nominare, quam Pater ante saecula Deus perpetuam praec!.estinavit in Virginem dignissimam, Filius elegit in Matrem, Spiritus Sanctus omnis gratiae domicilium praeparavit?» Et idem Stus. Senensis ita potentiam Mariae extollit, ut haec dicere non erubescat: «Plus pot.est /acere Beata Virgo 1viaria de Deo, quam Deus potest de seipso». <1Ipw est, ait Conradus a Saxonia, qua majorern Deus Jacere non. posset. Majorem rnundum posset /acere Deus; majus caelum posset /a– cere Deus; majorem Matrem quarn Matrern Dei non posset /acere Deus» ( 19). Nec aliter Stus. Thornas: «Beata Virgo, ex hoc quod est Mater Del habet quamdam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus; et ex hac parte non potest aliquid fieri rnelius eis; sicut non potest aliquid esse melius Deo» (20). Stum. Methodium audias, qui Deum ipsum Mariae debitorem pro– clamat: «Euge, Maria, quae debitorem Deum semper habes». Et Stus. Bernardus eam «radium Divinitatis» appellat (21). An ignoras fortasse verba illa quae Hugo a Sto. Victore de Maria pronuntiavit? «Nescio, ait, an forte rnajus sit te (Mariam) Deum dicere aut Deurn superasse». His consonat noster Stus. Laurentius a Brundusio, quando ait: «Om– ne utique caeli ornamentum Deus, creator omnium, in Maria posuit» (22). Quare Card. Alex. Lepicier, haec omnia brevi sermone comprehen– dens, talia scripsit: «Maria quippe, utpote operum Dei mirabile compen– dium, in se adunat quidquid sparsim in tota theologia invenitu.r» (23) . ... Vides igitur nos non ignorare ea quae de Beata Virgine Maria Patr,es et Theologi unanimi sensu edixere; fatendum equidem est ra– tiones, a te adductas, nimis validas ,esse nimisque cogentes; revera ab (18) STUS. F.PIPHANIUS, PG., 43, 486. (19) CONRADUS A SAXONIA, Spec. Btae. M. Virginis, lect. 10. (20) STUS. THOMAS, I, q. 25, a. 6, ad 4. (21) STU,';. BERNARDUS, ]ll[editatio in Salve Regina, PL., 184, 1077. (22) STUS. LAURENTIUS A BRUNDUSIO, Mariale, serm. 1, 9. (23l LEPICIER, Tract. de B. Virgine Maria, in praef., pag. XII.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz