BCCCAP00000000000000000000548

PROOEMIUM, n. 266 201 inhabitavit: templum, inquam, non aura et inanimis lapidibus decora– tmn, sed auri loco Spiritu fulgens» (12). Domus Dei est Maria, cujus ornatus divinis splendoribus effulget: «Ave, Dei domus, divinis splendoribus effulgens, cujus castimoniae su– perliminare evelli nequit; domus gloriae Domini plena, praeque ignitis Seraphim spiritu lucentior» (13). Paradisus est Maria, in quo nulla, ne quidem minima, peccaminosa infectio umquam ingressa est: «Tu spiritualis es Edem, antiqua illa sanctior ac divinior. In illa siquidem terrenus Adarn commorabatur, in te autem Dominus qui de caelo descendit» (14). Caelum est Maria, in quo omnis pulchritudo suum habet locum: «Hodie in terra ex terrena _natura caelum ille condidit qui olim ex aquis. firmamentum compegerat et in alturn extulerat. Ac sane caelum istud longe divinius est ac stupenclum magis» (15). Quomodo igitur ignobilis modulus noster tanta rerum varietat-e per– culsus tantaque rerum copia, aliquid in medium proferre audebit? Sileat igitur vox nostra, silentium sit tibi laus, o Maria; nam pru– dentis est tacen~ quando ea, quae dicenda forent, ipsius captum et ra– tionem transcendunt; caeteroquin, quid mirum foret silentium impo– ner-e nobis, si ipsa Sacra Scriptura per prius silentium sibi imposuit? «Siluit Scriptura, ait Stus. Epiphanius, propter miraculi excellentiam, et ne in stuporem perduceret hominum mentem». «Hanc ob causam, subjungit noster Stus. Laurentius a Brundusio, nihH dicit Divina Scriptura de parentibus Virginis, de conceptione, et ortu; nihil de vita, de aeiate, moribus, instituto, nec de marte ipsius quid– quam Zoquitur» (16). Et alibi: «Mire enim sobria et parca est Divina Scriptura in Vir– gine... Sed prudens abstinuit, quoniam quae dicenda erant, supra mo– dum humanae mentís et rationis captum nostrique ingenii vires exce– d.ebant» ( 17). Isti silentium nobis praeceperunt, et tamen ipsi non observarunt; liceat igitur nobis -eorum exernplum imitari, etsi ad tanti praecepti cus– todiam tot inveniarr¡.us in nobis silendi rationes; in nobis enim nec in– genii penetratio, nec mentís subtilitas, nec cognitionis vastitas, quod de illis dicere nefas esset; immo, et quod pejus est, in nobis vitae sanc– titas, quae non parum juvat ad mysteriormn cognitionem, longe abest; cordis puritas enixe desideratur, amoris intensitas jur-e exsposcitur; quomodo igitur, dices mihi, tantam molem tantumque laborem ímpru– denter audes suscipere? Quae Patres et Theologi de Maria dixere, pe– nitus ignorare videris. An nescis Stum. Epiphanium, divitiarum Mariae cupidissimum in– vestigator-em, timare et tremare concussum fuisse eo quod nihil dig– num nihilque sufficiens de Beata Virgine Maria dicere existimaret? (12) STIJS, JOANNES DAMASCENUS, PG., 96, 678. (13) STUS. JOANNES DAMASCENUS, PG., 96, 690. (14) STIJS, JOANNES DAMASCENUS, PG., 96, 711. (15) STIJS. JOANNES DM!AScENUS, apud MALOU, op. cit., pag. (16) Opera omnia, Mariale, sermo 1, 4. (17) Opera omnia, ibid., pag_ 8, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz