BCCCAP00000000000000000000548
200 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, Prooemium, n. 266 Mons est Maria, cujus cacumina caelos ingrediuntur: «Mons quippe fuit (María), commentatur Stus. Gregorius Papa, quae omnem electae creaturae altitudinem, electionis suae dignitate, transcendit. An non mons sublimis Maria, quae ut ad conceptionem Verbi aeterni pertinge– ret,. meritorum verticem supra omnes angelorum choras usque ad solium Deitatis erexit? ... Hujus enim montis praecellentissimam dignitatem Isaias vaticinans ait: «Erit in novissimis diebus praeparatus mons do– mus Domini in vertice montium... » Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo Mariae supra omnes sanctas refulsit» (3). Quisnam igitur nostrum, in valle umbroso degens, poterit umquam ad altitudinem tantam conscendere ut inde montem istum, Mariam dico, aliqualiter describat? Templum est Maria, et quidem omnium sanctissimum, juxta illud Psalmorum: «Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate» ( 4), cujus gloria atque decus ab intus est: «Omnis gloria ejus filiae regís ab intus: in fimbriis aureis circumamicta varietatibus» ( 5); tamen, etsi ejus decor ab intus sit repBtendus, nihilominus et exterior ejus pars omnibus aliis longe praecellit, nam: «Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob» (6). Tabernaculum est Maria, non quidem manufactum, sed divina tan– tum virtute constructum: «Ave, gratia plena, Virgo immaculata, taber– naculum non manufactum, veritatis thesaurus» (7). Maria igitur opus est divinum, in quo nullas habuit partes horno. «Dominus tortis et potens muros civitatis suáe depinxit, fundamenta jecit, locavit moenia» (8). «Talem fecit ille qui factus est ex illa, subjungit Stus. Augustinus; fec1t sibi Matrem quum esset apud Patrem» (9). Et in hac Beatae Virginis creatione talem apposuit Deus conatum talemque activitatem ut ipsa Virgo effectus dicatur timoris Dei: «Fuit vere precum timorisque Dei partus hic salutaris foetus, qui Dei dígito ineffabilibus gratiae formis depictus et ornatus est» (10). Quis igitur nostrum tanta mentís acuitate prneditus invenietur ut hujus tabernaculi eximiam sanctitatem enarrare audebit? Sed et audias, quaeso, Stum. Ephreni, Christum Dominum velut amo– rose reprehendentem: «Si Matrem tuam mente et tntelligentia assequi nema potest, quis te attingere se posse credat? ... Vides ut omni'bus mam decorasti modis, o matris tuae decus! ... Prodigium est mater tua» ( 11). Nec obliviscaris ea quae Stus. Joannes Damascenus Salomonem in– crepans. ait: «Sileat sapientissimus Saloman, nihilque jam sub caelo novum esse infitietur. O Virgo divinis gratiis affluens, templum Dei sanc– tum, quod spiritualis Saloman, ille prínceps pacis abs se constructum (3) STUS. GREGORIUS PAPA, in I Reg., c. l. (4) Ps. 64, 5. (5) Ps. 44, 3. (6) Ps. 86, l. (7) Eclesia Copta, apud MALOU, op. cit., pag. 357. (8) PETRUS COMESTOR, [bid. 4 pag. 361. (9) STUI,. AUGUSTINUS, Ibia., pag. 359. (10) IsIDORUS THESALONICENSIS, [bid., pag. 361. (11) STUS. EPHERM, [bid., pag. 361.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz