BCCCAP00000000000000000000548
DE DIGNITATE REGIA, th. 32, n. 264-265 197 et denique sequentia admonet: «Nationum igitur rectores imperio Chris– ti publicum reverentiae obtemperationisque officium per se ipsi et per populum praestare ne recusent, si quidem velint, sua incolumi auctori– tate, patriae provehere atque augere fortunam» (20). 264. Scholion.-Hanc tamen potestatem directam Christus non exer– cuit in actu secundo quoad temporalia, juxta illud: <<Regnum meum non est de hoc mundo» (21). «Christus autem, ait Stus. Thomas, quamvis esset rex constitutus a Deo, non tamen in terris vivens terrenum regnum temporaliter adminis– trare voluib (22). «... similiter etiam judiciariam potestatem exercere noluit super res temporales, qui venerat homines ad divina trans– ferre» (!;'3). «Noluit autem Christus, ait perpulchre noster Bulsano, temporalem hanc potestatem exercere, quia divinis intendens, humana commisit ho– minibus. Etenim, ad redemptionis opus perficiendum congruebat non exercere regiam potestatem; et majus erat meritum Christi Regis or– nari spinea corona, quam diademate; majar gloria adorari in cruce quam in throno; majar virtus domare orbem doctrina quam armis; majorque sapientia homines sibi subjicere per exempla paupertatis et humilitatis, quam ad se allicere per divitiarum et honorum tempora– lium splendidam pompam» (24). § III.-DE EXTENSIONE Er AMBITU POTESTATIS REGIAE CHRISTI 265. Juxta superius tradita, potestas Christi regia ad oinnia se ex– tendit, ad spiritualia scilicet et ad temporalia, prnecipue vero ad om– nes creaturas tam angelicas quam rationales, sive bonas sive malas Heic notare debes magnum discrimen quod intercedit inter Chris– tum qua regem et ipsum qua Caput; nam sub hoc ultimo respectu Christus est caput quatenus vitam suam influit in membra; membra autem non sunt nisi illi qui vitam habent ab ipso in actu acceptam vel in potentia accipiendam; sed sub primo respectu Christus est rex om– niurií, et ad omnes se ,extendit ejus imperium etiam ad rebelles et no– lentes. «Imperium ejus non est tantummodo in gentes catholici nominis, aut in eos solum qui sacro Baptismate rite abluti, utique ad Ecclesiam, si spectetnr jus, pertinent, quamvis vel error opinionum devios agat, vez dissensio a caritate sejungat; sed complectitur etiam quotquot nu– merantur christianae fidei expertes, ita ut verissime in potestatem Jesu Christi sit universitas generis humani» (25). (20) Ibicl. (21) Joan., 18, 36. (22) III, q. 59, a. 4, ad l. (23) Ibicl. (24) BULsANO, Jnstit. Theolog. theoret., pars 3, sect. 2, a. 1, in nota. (25) LEo XIII, Encycl. Annum sacrum, 1899.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz