BCCCAP00000000000000000000548
(96 DE VERBO INCARNATO, th. 32, n. 262-264 quod ejus regnum sit etiam spirit.uale; et revera ingressus in hoc reg– num fieri debet per fidem et baptismum (10); ejus insignia sunt humi– litas, paupertas, castitas, sui abnegatio, mansuetudo (11); ejus maxi– mum mandatum est dilectio Dei et proximi (12); denique hoc regnum opponitur unice regno Satanae et potestati tenebrarum (13). Nema non videt tale regnum esse principaliter spirituale. Christus igitur est rex spiritualis. Pars 2.ª: Est etiam rex temporalis. 263. Probatur ex Sacra, Scriptura.- Juxta revelationem doininium Christi est absolutum et universal.e in omnes creaturas; Christus enim appellatur «rex regum et domt.nus dominantiur:i (14); ipsi «data est omnis potestas in caelo et in terra» (15), et «omnia subjecta sunt ei» (16). Jamvero haec verba quibus describitur imperium Christi, nu– llam exceptionem aut restrictionem patiuntur. Ergo. Hinc Pius XI: «Turpiter, caeteroquin, erret, qui a Christo homine rernrn civilium quarumlibet imperium abjudicet, cum is a Patre jus in res creatas absolutissimum sic obtineat, ut omnia in suo arbitrio sint posita» ( 17). Ratione theologica.- Potestas Christi regia i.n universum mundum infertur ex ipsa unione hypostatíca, nam per ipsam Christus ut hamo cunctis creaturis infinite praeeminet, ac proinde jus ei competit eas regendi atque gubernandi. Christus igitur potestatem regiam habet illimitatam super omnes creaturas; si qua igitur limitatio apponenda esset, nobis constare de– beret ex revelatione aut ex alio quocumque capite. Sed id nobis non constat ex revelatione, nam nullibi talis restrictio apparet; immo po– tius, potestas regia Messiae ,eo usque in Sacris Litteris exfenditur ut et ipsi Judaei credere potuerunt in regnum messianicum temporale uni– versale; neque ex alío capite, e. g. e non usu talis potestatis, nam forte adesse possent rationes quae ab usu talis potestatis Christum arcerent. Nunc autem, tales rationes adfuisse, ita a Sancto Thoma •exponitur: «Secundo, quia si divitiis abundasset et in maxima dignitate constitu– tus fuisset (Christus), id quod divine gessit, magis potent.iae saeculari quam virtuti Divinitatis fuisset attributum; unde efficacissimum argu– mentum suae Divinitafüs fuit quod absque adminiculo potentiae saecu– laris, totum munduni in melius commu=tavit» (18). Quare optime Pius XI dicere potuit quod «vel solo hypostaticae unio– nis nomine, Christus potestatem in universas creaturas obtineat» (19), (10) Joan., 3, 3; Me., 16, 16. (11) Mt., 5, 1-12; Le., 6, 20-26. (12) J,ft., 22, 37-40. (13) Joan., 14, 30; Le., 22, 53. (14) Apoe., 19, 16. (15) Mt., 18, 18. (16) I ad- Cor., 15, 27. (17) Encycl. Quas primas; AAS., pag. 600. {18) aontr. Gent., 4, 55, ad 12. (19) Ibid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz