BCCCAP00000000000000000000548
DE DIGNITATE REGIA, th. 32,•n. 261-262 195 b) Theologi orones facile concedunt Christum habuisse potestatem indirectam in temporalia, prout et quatenus temporalia sunt media necessaria aut uti!ia ad finem spiritualem consequendum (2). e) Theologi orones etiam facile admittunt Christum non habuisse in actu secundo potestatem directam in temporalia, nam eam revera non exercuit. d) Aliqui dicunt Christum potestatem directam in temporalia non habuisse, seu non fuisse regem temporalem totius universi (3). e) Alii dicunt Christum hanc potestatem directam habuisse, ideo– que Et esse regem tem11oralem totius universi, dominiumque habuisse super orones res creatas et personas mundi _(4). Censura. 1. 0 ) Quod Christus qua horno sit rex spiritualis, est doc– trina de fide catholica. 2. 0 ) Quod Christus qua horno sit res temporalis cum potestate indi– recta, est doctrina theologice certa. 3.º) Quod sit rex temporalis cum potestate directa in actu primo, hodie tamquam doctrina certa teneri debet, etsi antiquitus contrarium defenderint aliqui theologi citati. Pars l.ª: Est rex spiritualis. 262. Probatur.- Ex doctrina Pii XI: «Verumtamen ejusmodi regnum, praecipuo quodam modo et spirituale esse et ad spiritualia pertinere, cum ea, quae ex Bibliis supra protulimus, verba planissime ostendant, tum Christus Dominus sua agendi ratione confirmat» (5). Ex Sacra Scriptura. Et revera ipse Christus coram Praeside Roma– no declarat suum regnum non esse de hoc mundo (6). Praeterea dicit: «Ego in hoc natus sum et ad. hoc veni in hunc mun– dum ut testimonium perhibeam veritati» (7). Denique tandem quando turbae Christum regem constituere volue– runt, Christus in montem fugit et se abscondit (8). «Christus Dominus sua agendi ratione confirmat, ait Pius XI. Si quidem non una data occasione, cum Judaei, immo vez ipsi Apostoli, per errorem censerent fore ut Messias populum in libertatem vindica– ret, regnumque Israel restitueret, vanam ipse opinionem ac spem adi– mere et convellere; rex a circumfusa admirantium multitudine renun– tiandus, et nomen et honorem fugiendo latendoque detrectare» (9). Quod Christus sit rex spiritualis ex eo etiam luculentissime constat (2) Cfr. STUS. BELLARM!NUS, De Rom. Pontífice, lib. 5, c. 4-5. (3) VICTORIA, Relect. 1, De potestate eccles., q. 5, ª· 16 sqs,; STUs. BELLARMINUS, De Romano Pontífice, lib. 5, c. 4-5; VALENTIA, In III, disp, 1, q. 26, p, 6. (4) SUAREZ, in III, disp, 48, sect. 2; SALMANTICENSES, De Incarnatione. disp, 32, n. 5 sqs.; MuNCUNILL, De Verbi divi. Jncarnatione, n. 1000 sqs.; PEsCH, op. cit., n. 569; HUGON, op. cit., pag. 698 sqs.; GALTIER, op. cit., n. 540. (5) PIUs XI, Encycl. Quas primas; AAS., pag. 600; DENZINGER, 2195. (6) Joan., 18, 36. (7) Joan., 18, 3'1. (8) Joan., 6, 15. (9) Pms XI, in Encycl. Quas primas; DENZINGER, 2195.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz