BCCCAP00000000000000000000548

194 DE VERBO INCARNATO, th. 32, n. 260-261 § 11.-CHRISTO QUA HOMINI CONVENIT POTESTAS REGIA SPIRITUALIS El' TEMPORALIS. THESIS 32.ª: Christus qua horno est rex spiritualis et temporalis. 260. Status quaestionis.--Quaeritur in hac thesi de natura. potes– tatis regiae Christi, et dicimus Christum qua hominem esse non tan– tum regem spiritualem, sed etiam temporaierri. Explicatio terminorum.- Rex spirit.ualis ille dicitur cujus triplex po– testas se extendit ad spiritualia, ejusque regnum spirituale quoque ap– pellari debet: «regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum justitiae, amoris et pacis» (1), quae omnia spiritualia sunt, ut– pote ad unionem moralem cum Deo pertinentia. Haec potestas spiritualis eo tendit ut vita divina in homines deri– vetur, ut mores ordinentur, et per observantiam mandatorum homines sanctificentur, et praemio aut poena boni vel mali recompensentur. Duplex potestas. Sed quia res spirituales ita pendent a temporali– bus ut saepissime illae nequeant sine istis a:dipisci, vel quia sunt media necessaria ad finem spiritualem, aut saltem utilia, hinc consequitur re– gem spiritualem duplicem posse habere potestatem circa res temporales: dír ectam scilicet vel indirectam; directam, si ejus potestas se exten– dat ad res temporales ratione dominii super ipsas; indirect.am , si ejus potestas se extendat ad res temporal,es prout et quatenus res tempora– les inserviunt ad finem spiritualem consequendum. Potestatis directae subdivisio. Potestas directa potest esse in actu se– cundo, vel in actu primo; in actu secundo, si ille qui talem potestatem habet, eam quoque ex,ercet, ita ut alii in tali potestate exercenda sint solum ejus vicari et ministri; in .actu prtmo, si eam non exercet etsi illam habens, omni jure exercere potuisset, ita ut illi qui eam hactenus jure proprio possident, nihil aliud sint nisi ejus vicarii; Christus igitur hoc ultimo modo dicendus est rex temporalis; numquam enim principa– tum temporalem sibi assumpsit nec in actu secundo exercuit, sed prin– cipes saeculares in sua propria jurisdictione regia reliquit Rex temporalis, me dicitur cujus triplex potestas ad terrena se ex– tendit, ejusque regnum terrenum aut temporale appellatur. Ter;-ena illa dicuntur quae primo et! per se ad corpus spectant, non vero ad animam. In thesi affirmamus Christum qua hominem esse regem spiri:t.uaiem et temporalem; quoad potestatem temporalem directam vel indirectam, in actu primo vel in actu secundo, diversae sunt theologorum sententiae. 261. Sententiae Theologorum. a) Theologl orones facile concetlunt Christum qua hominem vere esse regem totius universi quoad spiritua– lia, nam leges tulit, Ecclesiam instituit, orones suo tempore iudicabit, poenas ac sanctiones pro altera vita statuit. -- -------- (1) Praefatium de Christo Rege_

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz